Lévitique - Caput 13

Lévitique 13.1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lévitique 13.2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius Lévitique 13.3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur Lévitique 13.4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus Lévitique 13.5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis Lévitique 13.6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit Lévitique 13.7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum Lévitique 13.8 et inmunditiae condemnabitur Lévitique 13.9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem Lévitique 13.10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit Lévitique 13.11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est Lévitique 13.12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit Lévitique 13.13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit Lévitique 13.14 quando vero caro vivens in eo apparuerit Lévitique 13.15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est Lévitique 13.16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit Lévitique 13.17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet Lévitique 13.18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum Lévitique 13.19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem Lévitique 13.20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere Lévitique 13.21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus Lévitique 13.22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae Lévitique 13.23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit Lévitique 13.24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem Lévitique 13.25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est Lévitique 13.26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus Lévitique 13.27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum Lévitique 13.28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae Lévitique 13.29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos Lévitique 13.30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est Lévitique 13.31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus Lévitique 13.32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis Lévitique 13.33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis Lévitique 13.34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit Lévitique 13.35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute Lévitique 13.36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est Lévitique 13.37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum Lévitique 13.38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit Lévitique 13.39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum Lévitique 13.40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est Lévitique 13.41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est Lévitique 13.42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus Lévitique 13.43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio Lévitique 13.44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis Lévitique 13.45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit Lévitique 13.46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra Lévitique 13.47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit Lévitique 13.48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est Lévitique 13.49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti Lévitique 13.50 qui consideratam recludet septem diebus Lévitique 13.51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa Lévitique 13.52 et idcirco conburetur flammis Lévitique 13.53 quod si eam viderit non crevisse Lévitique 13.54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis Lévitique 13.55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra Lévitique 13.56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet Lévitique 13.57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi Lévitique 13.58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt Lévitique 13.59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

Lévitique : Caput 13

Purity and Healing according to Leviticus 13

Chapter 13 of the book of Leviticus details in detail the laws relating to skin diseases and the contamination of objects. This sacred text provides essential instructions for priests to diagnose various skin conditions as well as tissue contamination. It highlights the importance of physical purity, which is a reflection of spiritual holiness. These laws demonstrate God's concern for public health and the need to separate ourselves from what is unclean.

Analysis of Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that reveal the deeper meaning of the laws of purity established in Leviticus 13.

Matthew 8:2-3

"A leper came and worshipped him. He said, 'Lord, if you are willing, you can make me clean.' Jesus stretched out his hand and touched him, saying, 'I am willing. Be clean!' Immediately, his leprosy was cleansed. »

In this passage, Jesus heals a leper, demonstrating his authority over the skin diseases mentioned in Leviticus 13.

Luke 17:12-14

“As he entered a village, ten lepers approached him. They stood at a distance and cried out in a loud voice, ‘Jesus, Master, have mercy on us!’ When he saw them, he said, ‘Go and present yourselves to the priests.’ Gradually, they were cleansed. »

Here Jesus asks the lepers to follow the procedure established in Leviticus 13 to confirm their healing, emphasizing the importance of obedience to divine laws.

Mark 1:44

"And I said to him, 'Look, don't tell anyone. But go, show yourself to the priest and offer for your cleansing the sacrifices that Moses commanded, as a testimony.' »

This verse once again recalls the procedure described in Leviticus 13, confirming that Jesus respects and fulfills the laws of purification.

2 Kings 5:10, 14

"Elisha sent a messenger to tell him, 'Go and wash seven times in the Jordan; your skin will be restored and you will be cleansed.' [...] So Naaman went down to the Jordan and bathed seven times, as the man of God had commanded. His skin was restored and became like that of a child. »

Naaman's miraculous healing echoes the cleansing procedures for skin diseases described in Leviticus 13, highlighting God's power through obedience to His commandments.

2 Chronicles 26:19-21

"Uzziah, who had a censer in his hand to burn incense, became angry. While he was blaspheming the priests before the altar of incense in the temple of the Lord, leprosy broke out on his forehead. [...] King Uzziah was a leper until the day of his death. He lived alone in a house, a leper and excluded from the temple of the Lord. »

This passage illustrates the practical application of the laws of Leviticus 13 regarding the isolation of lepers, highlighting the consequences of disobeying God's commandments.

Through these accounts, we better understand the spiritual significance of the laws of purity and the importance of submission to God's will for our physical and spiritual health.