Lévitique - Caput 11

Lévitique 11.1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lévitique 11.2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae Lévitique 11.3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis Lévitique 11.4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis Lévitique 11.5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est Lévitique 11.6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit Lévitique 11.7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat Lévitique 11.8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis Lévitique 11.9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis Lévitique 11.10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis Lévitique 11.11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis Lévitique 11.12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt Lévitique 11.13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum Lévitique 11.14 milvum ac vulturem iuxta genus suum Lévitique 11.15 et omne corvini generis in similitudinem suam Lévitique 11.16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum Lévitique 11.17 bubonem et mergulum et ibin Lévitique 11.18 cycnum et onocrotalum et porphirionem Lévitique 11.19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem Lévitique 11.20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis Lévitique 11.21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram Lévitique 11.22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum Lévitique 11.23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis Lévitique 11.24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum Lévitique 11.25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum Lévitique 11.26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur Lévitique 11.27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum Lévitique 11.28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis Lévitique 11.29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum Lévitique 11.30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa Lévitique 11.31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum Lévitique 11.32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lévitique 11.33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lévitique 11.34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit Lévitique 11.35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt Lévitique 11.36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur Lévitique 11.37 si ceciderint super sementem non polluent eam Lévitique 11.38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur Lévitique 11.39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum Lévitique 11.40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum Lévitique 11.41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum Lévitique 11.42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est Lévitique 11.43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis Lévitique 11.44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram Lévitique 11.45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum Lévitique 11.46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra Lévitique 11.47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Lévitique : Caput 11

The Dietary Laws of Leviticus and Their Spiritual Significance

Chapter 11 of the book of Leviticus establishes the dietary laws of the people of Israel, providing a clear distinction between the animals God declares clean and unclean. This text, rich in detail, categorizes various land, aquatic, and avian animals, thus defining those that may be consumed by God's people. By emphasizing God's holiness, this chapter underscores the importance for the Israelites to distinguish themselves from the surrounding nations.

The dietary laws are not limited to considerations of physical health. They also symbolize spiritual purity and obedience to God. As we meditate on these laws, we are invited to reflect on their deeper significance in our journey of faith. Let's consider together five biblical passages that shed light on this essential theme for God's people.

Acts 10:13-15

“Then a voice said to him, ‘Rise, Peter; kill and eat.’ ‘Not at all, Lord!’ Peter replied. ‘I have never eaten anything unclean or impure.’ The voice spoke to him a second time: ‘Do not call unclean what God has cleansed.’”

This New Testament passage directly refers to the dietary laws of Leviticus 11. It shows a new interpretation of these laws in the Christian context, revealing God's will to purify and expand access to His grace.

Mark 7:18-19

"He said to them, 'Is it difficult for you to understand? Don't you realize that nothing that enters a person from the outside can make him 'unclean'? Because it doesn't enter your heart, but your stomach, and is then eliminated. (In saying this, Jesus declared all foods to be 'clean'.)"

In this passage, Jesus reinterprets the dietary laws of Leviticus 11, emphasizing inner purity rather than external dietary restrictions. He reminds us that our true spiritual state comes from our hearts.

1 Timothy 4:4-5

"For everything God has created is good, and nothing is to be rejected if it is received with thanksgiving, because it has been sanctified by the word of God and prayer. »

In this reflection by Paul, we are invited to adopt a new perspective on dietary laws, contrasting with the restrictions detailed in Leviticus 11. This teaches us that gratitude and sanctification through prayer are essential to living an authentic faith.

Deuteronomy 14:3-21

“Do not eat anything detestable. These are the animals that you may eat: the ox, the sheep, the goat…”

This passage from Deuteronomy repeats and reinforces the dietary laws established in Leviticus 11, testifying to their continuing importance in the Mosaic Law. Thus, these laws remain a constant reminder of our commitment to God.

Isaiah 66:17

"Those who sanctify and purify themselves to enter gardens, following him who eats pork, rats, and other detestable things, will end up together," declares the Lord.

Isaiah refers to the dietary laws of Leviticus 11, using them as a reference to condemn idolatrous practices. This challenges us to consider our own faithfulness to God's Word and the need to live according to its precepts.

Meditating on these passages, we understand that the dietary laws, although ancient, still teach us essential spiritual truths. They call us to a life of purity, obedience, and commitment to our Creator.