Lévitique - Caput 10

Lévitique 10.1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat Lévitique 10.2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino Lévitique 10.3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron Lévitique 10.4 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra Lévitique 10.5 confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum Lévitique 10.6 locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lévitique 10.7 vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi Lévitique 10.8 dixit quoque Dominus ad Aaron Lévitique 10.9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras Lévitique 10.10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum Lévitique 10.11 doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi Lévitique 10.12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est Lévitique 10.13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi Lévitique 10.14 pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lévitique 10.15 eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus Lévitique 10.16 inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait Lévitique 10.17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini Lévitique 10.18 praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi Lévitique 10.19 respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri Lévitique 10.20 quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

Lévitique : Caput 10

Holiness in the Priesthood: Reflections on Leviticus 10

Leviticus chapter 10 presents us with a tragic incident within the priesthood, a story that resonates deeply with our understanding of divine holiness. This account, which recounts the deaths of Nadab and Abihu for offering “strange fire” before the Lord, teaches us a crucial lesson about how we should approach God.

A Divine and Human Reaction

This chapter also discusses Aaron’s response, Moses’ instructions regarding mourning, and priestly conduct. It emphasizes the importance of distinguishing between the sacred and the profane, reminding us that God’s service must be carried out according to His direction. Leviticus 10 highlights the seriousness of this sacred calling and invites us to reflect on our own spiritual commitment.

Bible Passages for Reflection

To deepen our understanding of respect and obedience in divine service, let's examine five biblical passages that illuminate our path:

These passages remind us that our service to God must be marked by respect and obedience. Reflecting on the example of Nadab and Abihu, we are invited to renew our commitment to holiness in our spiritual lives.