Juges - Caput 20

Juges 20.1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha Juges 20.2 omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum Juges 20.3 nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset Juges 20.4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti Juges 20.5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est Juges 20.6 quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel Juges 20.7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis Juges 20.8 stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum Juges 20.9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus Juges 20.10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur Juges 20.11 convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio Juges 20.12 et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est Juges 20.13 tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israhel audire mandatum Juges 20.14 sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent Juges 20.15 inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium gladium praeter habitatores Gabaa Juges 20.16 qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Juges 20.17 virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam Juges 20.18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester Juges 20.19 statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa Juges 20.20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare coeperunt Juges 20.21 egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israhel die illo viginti duo milia viros Juges 20.22 rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt Juges 20.23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen Juges 20.24 cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad proelium processissent Juges 20.25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent Juges 20.26 quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas Juges 20.27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca foederis Dei Juges 20.28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras Juges 20.29 posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa Juges 20.30 et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt Juges 20.31 sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros Juges 20.32 putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent Juges 20.33 omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Juges 20.34 et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus Juges 20.35 percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium Juges 20.36 filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant Juges 20.37 qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii Juges 20.38 signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent Juges 20.39 quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris Juges 20.40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri Juges 20.41 qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt Juges 20.42 et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis Juges 20.43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa Juges 20.44 fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores Juges 20.45 quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia Juges 20.46 et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi Juges 20.47 remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor Juges 20.48 regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit

Juges : Caput 20

Reflection on Judges Chapter 20 Judges chapter 20 describes the civil war that erupts in Israel following the tragic events at Gibeah. This powerful text questions how Israel deals with the evil manifesting within its own people. Through the gathering of the tribes, their decision to punish the tribe of Benjamin, and the bloody battles that ensue, we are confronted with profound themes such as justice, national unity, and the devastating consequences of sin. This chapter also illustrates the crucial importance of seeking divine guidance in times of crisis. Let us meditate together on five biblical passages that shed light on the complex themes of this essential chapter.

Deuteronomy 13:12-14

"If you hear that in one of the towns the Lord your God is giving you to live in, wicked men have arisen and are misleading the inhabitants of your town, saying, 'Let us worship other gods' (gods you have not known), then you must investigate carefully. If it is true and proven that such an abomination has been committed among you."

This passage establishes the procedure for dealing with wickedness in an Israelite town, a process that is partially followed in chapter 20 in response to the atrocity of Gibeah.

Joshua 22:12

"When the Israelites heard this, the whole community of Israel gathered at Shiloh to fight against them."

This verse sets a precedent for Israel to mobilize in the face of apparent transgression, similar to what occurs in Judges 20.

Proverbs 17:15

"To pardon the wicked and to condemn the righteous is something the Lord hates."

This proverb reflects the pursuit of justice in Judges 20, even if the execution of this justice proves complex and costly.

Psalms 33:16-17

"A great army cannot save a king, nor a mighty force set a warrior free. A horse is a vain hope of victory; though it is mighty, it cannot save."

These verses refer to the battles of Judges 20, where Israel, despite its great numbers, suffered two defeats before finally winning.

Romans 12:19

"Do not avenge yourselves, beloved, but entrust your anger to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay, says the Lord.'

This verse contrasts with the vengeful actions taken in Judges 20, highlighting the difference between human and divine justice.

As we meditate on these passages, may we learn lessons for our daily lives, always seeking to act with justice and mercy.