Juges - Caput 19

Juges 19.1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda Juges 19.2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus Juges 19.3 secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus Juges 19.4 et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter Juges 19.5 die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris Juges 19.6 sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur Juges 19.7 at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere Juges 19.8 mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul Juges 19.9 surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Juges 19.10 noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam Juges 19.11 iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea Juges 19.12 cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa Juges 19.13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama Juges 19.14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin Juges 19.15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio Juges 19.16 et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini Juges 19.17 elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis Juges 19.18 qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Juges 19.19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Juges 19.20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas Juges 19.21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium Juges 19.22 illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo Juges 19.23 egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia Juges 19.24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum Juges 19.25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane Juges 19.26 at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit Juges 19.27 mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus Juges 19.28 cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Juges 19.29 quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel Juges 19.30 quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit

Juges : Caput 19

Reflection on Judges Chapter 19 Judges chapter 19 recounts one of the darkest episodes in Israel's history. How far can human depravity go? This moving text tells the story of a Levite, his concubine, and the tragic events that occurred in Gibeah. This chapter highlights the brutality, injustice, and moral degradation that prevailed in the absence of God-fearing leaders. Judges 19 is a disturbing testimony to the consequences of abandoning godly principles.

We invite you to reflect with us on five biblical passages that correspond to the serious themes of this powerful chapter.

Genesis 19:4-5

"They had not yet gone to bed when all the men of Sodom, from the youngest to the oldest, surrounded the house. They called to Lot and said to him, 'Where are the men who came to you tonight? Bring them here so that we can have intercourse with them.'" - This passage presents disturbing parallels with the events of Judges 19, where the men of Gibeah demand that the Levite be handed over to them.

Deuteronomy 23:17

"No daughter of Israel shall be a cult prostitute, nor any son of Israel a cult prostitute." - This commandment contrasts with the treatment of the Levite's concubine in Judges 19, highlighting Israel's moral degradation.

Proverbs 31:8-9

"Lift up your voice on behalf of those who cannot defend themselves, be a defender of all who are defenseless. Speak out and judge fairly; defend the rights of the poor and needy." - This verse highlights the lack of protection offered to the concubine in Judges 19, highlighting the moral failure of those involved.

Romans 1:28-29

"Moreover, because they despised the knowledge of God, he gave them over to a reprehensible mind, compelling them to do what they ought not to do. They were filled with all kinds of unrighteousness, wickedness, greed, and depravity." - This passage reflects the depraved moral state described in Judges 19, particularly the actions of the men of Gibeah.

Galatians 5:19-21

"Now the works of the flesh are evident: sexual immorality, impurity, and debauchery; idolatry and sorcery; hatred, discord, jealousy, anger, selfishness, dissensions, factions, and envy; drunkenness, revelries, and so on. I warn you, as I have already warned you, that those who practice these things will not inherit the Kingdom of God." - This verse lists many sins evident in the events of Judges 19, revealing the depth of Israel's moral degradation.