Juges - Caput 14

Juges 14.1 descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim Juges 14.2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem Juges 14.3 cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Juges 14.4 parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli Juges 14.5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei Juges 14.6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Juges 14.7 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius Juges 14.8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis Juges 14.9 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat Juges 14.10 descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant Juges 14.11 cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo Juges 14.12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas Juges 14.13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus Juges 14.14 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere Juges 14.15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis Juges 14.16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero Juges 14.17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis Juges 14.18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam Juges 14.19 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui Juges 14.20 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis

Juges : Caput 14

Samson's Career: A Journey Through Failures and Divine Designs

Chapter 14 of Judges takes us back to the beginning of Samson's career. This captivating narrative invites us to reflect on how God uses even human failures to achieve His purposes. Through Samson's marriage to a Philistine woman, his enigma, and his first display of supernatural strength, this text raises profound questions about human nature and the divine plan.

Tensions Between the Divine and the Human

This chapter explores crucial themes such as the tension between the divine plan and human desires. Samson's impulsiveness and the consequences of his reckless choices shed light on our own struggles with the demands of faith. In these moments of weakness, the Spirit of the Lord grants Samson exceptional power, enabling him to overcome seemingly insurmountable obstacles.

Biblical Reflections

To deepen our understanding of the paradoxes present in this provocative chapter, let's examine five biblical passages that shed light on our reflection:

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on the complexity of our choices and how God, in His infinite wisdom, works even through our failures. May Samson's example inspire us to seek a life guided by the Spirit and in accordance with the divine will.