Juges - Caput 13

Juges 13.1 rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis Juges 13.2 erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem Juges 13.3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium Juges 13.4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas Juges 13.5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum Juges 13.6 quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere Juges 13.7 sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae Juges 13.8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est Juges 13.9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum Juges 13.10 festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram Juges 13.11 qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum Juges 13.12 cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit Juges 13.13 dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se Juges 13.14 et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat Juges 13.15 dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris Juges 13.16 cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset Juges 13.17 dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te Juges 13.18 cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile Juges 13.19 tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur Juges 13.20 cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram Juges 13.21 et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini Juges 13.22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum Juges 13.23 cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset Juges 13.24 peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus Juges 13.25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol

Juges : Caput 13

The Birth of Samson: A Divine Calling

Chapter 13 of Judges begins the saga of Samson, an emblematic figure in biblical history. This mysterious text invites us to reflect on how God prepares a deliverer from the very birth. The angelic announcement of Samson's birth to Manoah and his barren wife is the starting point for a spiritual and human adventure rich in lessons.

The Sovereignty of God in History

This chapter explores fundamental themes such as the sovereignty of God in history and the importance of consecration. God, in His infinite wisdom, chooses to prepare a savior for His people, thus illustrating His divine plan that extends beyond human circumstances.

The Role of Parents in Spiritual Education

The passage also highlights the crucial role of parents in the education of a special child. Manoah and his wife are called to raise Samson according to divine precepts, a call that still resonates for all Christian parents today.

Samson's Nazirite Vow

Samson's Nazirite vow was established before his birth, emphasizing the dedication God required of him. This vow, which involves abstinence from wine and other fermented beverages, testifies to the importance of living according to divine standards from the beginning of life.

Five Related Bible Passages

We invite you to consider five biblical passages that resonate with the themes of divine calling present in this fascinating chapter:

Through these passages, we discern the common threads of divine providence and the call God addresses to each of us. Let us reflect together on how we can respond to this call in our own lives.