Juges - Caput 11

Juges 11.1 fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad Juges 11.2 habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es Juges 11.3 quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur Juges 11.4 in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel Juges 11.5 quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob Juges 11.6 dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon Juges 11.7 quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi Juges 11.8 dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad Juges 11.9 Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester Juges 11.10 qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus Juges 11.11 abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha Juges 11.12 et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam Juges 11.13 quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam Juges 11.14 per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon Juges 11.15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon Juges 11.16 sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades Juges 11.17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades Juges 11.18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Juges 11.19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium Juges 11.20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Juges 11.21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius Juges 11.22 et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem Juges 11.23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius Juges 11.24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem Juges 11.25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum Juges 11.26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Juges 11.27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon Juges 11.28 noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat Juges 11.29 factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon Juges 11.30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas Juges 11.31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino Juges 11.32 transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius Juges 11.33 percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Juges 11.34 revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos Juges 11.35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero Juges 11.36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis Juges 11.37 dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis Juges 11.38 cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus Juges 11.39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Juges 11.40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor

Juges : Caput 11

Reflection on Judges Chapter 11 and the Story of Jephthah

Chapter 11 of the book of Judges presents us with the complex and controversial story of Jephthah. How can God use an outcast to free his people? This insightful text traces Jephthah's rise from outcast to judge, while also addressing his negotiations with the Ammonites and a reckless vow. Through this narrative, we explore profound themes such as social rejection, diplomacy, and the consequences of hasty promises.

The fulfillment of Jephthah's vow raises difficult ethical and moral questions that deserve our attention. We invite you to reflect with us on five biblical passages that illuminate the themes of redemption and commitment present in this intriguing chapter.

1. 1 Samuel 12:11

"Then the Lord sent Jerubbaal, Barak, Jephthah, and Samuel, and delivered you from the hands of your enemies..." This verse underlines Jephthah's role as one of Israel's liberators, mentioned along with other emblematic figures of the faith.

2. Hebrews 11:32-33

"And what else should I say? I don't have time to tell about Gideon, Barak, Samson, Jephthah... who by faith conquered kingdoms and practiced righteousness..." Here, Jephthah is recognized among the heroes of faith, despite the failures and challenges he encountered in the book of Judges.

3. Leviticus 27:28

"But nothing that anyone possesses and dedicates to the Lord... may be sold or redeemed; whatever is so dedicated is most holy to the Lord." This passage provides the necessary context for understanding Jephthah's vow in Judges 11:30-31.

4. Ecclesiastes 5:4-5

"When you make a vow to God, do not delay in paying it... It is better not to make a vow than to make one and not pay it." Solomon's wise advice directly relates to Jephthah's hasty vote, emphasizing the importance of reflection before committing.

5. Deuteronomy 12:31

"You shall not worship the Lord your God as they worship their gods, for when they worship their gods, they commit all kinds of detestable things that the Lord hates. They even burn their sons and daughters in the fire as sacrifices..." This verse contrasts with Jephthah's actions, inviting us to examine the nature of our commitments to God.

In conclusion, the story of Jephthah challenges us to consider the meaning of our promises and our commitment to God. It reminds us that even people considered outcasts can be used by God to accomplish great things. Let us reflect on these teachings and seek to live our faith with integrity and responsibility.