Juges - Caput 10

Juges 10.1 post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim Juges 10.2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir Juges 10.3 huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos Juges 10.4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad Juges 10.5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon Juges 10.6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum Juges 10.7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon Juges 10.8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad Juges 10.9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Juges 10.10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim Juges 10.11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim Juges 10.12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum Juges 10.13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem Juges 10.14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae Juges 10.15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos Juges 10.16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum Juges 10.17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt Juges 10.18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad

Juges : Caput 10

Reflection on Judges Chapter 10

Judges chapter 10 represents a pivotal moment in the biblical narrative. This text raises profound questions about how God responds to Israel's repeated infidelity. Through exploring the judgments of Tolah and Jair, we are led to consider Ammonite oppression as well as the sincere repentance of the people of Israel.

Central Themes

This chapter highlights key themes such as the cycle of sin, the consequences of idolatry, and God's reluctant mercy. God's response to Israel's cry is touchingly profound and deserves our attention.

Studying Bible Passages

We invite you to study with us five Bible passages that resonate with the themes of repentance and restoration present in this crucial chapter:

May these passages inspire us to renew our commitment to God, to seek His forgiveness, and to embrace the divine mercy offered to us in every moment.