Josué - Caput 8

Josué 8.1 dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram Josué 8.2 faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam Josué 8.3 surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte Josué 8.4 praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati Josué 8.5 ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus Josué 8.6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius Josué 8.7 nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras Josué 8.8 cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi Josué 8.9 dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi Josué 8.10 surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josué 8.11 cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat Josué 8.12 quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis Josué 8.13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josué 8.14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae Josué 8.15 Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis Josué 8.16 at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate Josué 8.17 et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes Josué 8.18 dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josué 8.19 cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam Josué 8.20 viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent Josué 8.21 vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi Josué 8.22 siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur Josué 8.23 regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue Josué 8.24 igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem Josué 8.25 erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi Josué 8.26 Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi Josué 8.27 iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue Josué 8.28 qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum Josué 8.29 regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem Josué 8.30 tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal Josué 8.31 sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Josué 8.32 et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel Josué 8.33 omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josué 8.34 post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine Josué 8.35 nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur

Josué : Caput 8

Joshua's Victory and the Renewal of the Covenant

Chapter 8 of the Book of Joshua describes the conquest of Ai and the renewal of the covenant between God and the people of Israel. After an earlier failure, this significant text testifies to how Israel rises again, strengthened by faith and divine guidance. The victory at Ai, the execution of the king, and the reading of the Law on Mount Ebal all highlight essential themes such as repentance, restoration, divine strategy, and the centrality of God's Word.

This chapter also illustrates God's faithfulness to his people, even after human failures. To better understand the redemptive themes found therein, we invite you to meditate on five significant biblical passages.

Deuteronomy 27:4-5

"When you cross the Jordan, set up on Mount Ebal these stones which I command you today, and cover them with lime. Build there an altar to the Lord your God, an altar of stones. Do not use iron tools on the stones." This passage provides the instructions that Joshua follows in Joshua 8:30-31, building an altar on Mount Ebal. It evokes the importance of worship and dedication before God.

Psalms 119:11

"I have kept your word in my heart, that I might not sin against you." This verse reflects Joshua's action in Joshua 8:34-35, where he reads the entire Law to the people, emphasizing the importance of knowing and keeping God's Word in our hearts.

Romans 12:19

"Do not avenge yourselves, beloved, but entrust your anger to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay,' says the Lord.' This verse echoes the theme of Joshua 8, where God grants Israel victory over Ai, showing that vengeance belongs to the Lord and that He is the defender of His people.

2 Timothy 3:16-17

"All Scripture is given by inspiration of God and is profitable for doctrine, for reproof, for correction, and for training in righteousness, so that the man of God may be equipped and thoroughly prepared for every good work." This passage underscores the importance of reading the Law in Joshua 8:34-35, highlighting the value of Scripture in instructing God's people and preparing them to live according to His will.

Nehemiah 8:8

"They read the Book of the Law of God, interpreting it and explaining it, so that the people would understand what was read." This verse echoes the public reading of the Law in Joshua 8:34-35, showing the continuing importance of this practice in Israel's history and its crucial role in community and spiritual life.

Let us reflect together on these passages and how they encourage us to renew our commitment to God and His Word, while celebrating the grace and faithfulness He shows us.