Josué - Caput 7

Josué 7.1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel Josué 7.2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi Josué 7.3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos Josué 7.4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes Josué 7.5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est Josué 7.6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua Josué 7.7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem Josué 7.8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem Josué 7.9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo Josué 7.10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra Josué 7.11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua Josué 7.12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est Josué 7.13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere Josué 7.14 accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Josué 7.15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel Josué 7.16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda Josué 7.17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi Josué 7.18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda Josué 7.19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas Josué 7.20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci Josué 7.21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui Josué 7.22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul Josué 7.23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum Josué 7.24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor Josué 7.25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt Josué 7.26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie

Josué : Caput 7

Reflection on Joshua Chapter 7

Chapter 7 of the book of Joshua presents us with the defeat at Ai and the grave consequences that followed. This narrative raises a vital question: how does sin affect the entire community? It is crucial to understand that this failure of Israel is attributed to Achan's disobedience, an act that highlights profound themes such as holiness, divine judgment, collective responsibility, and the importance of confession.

Joshua 7 also teaches us that hidden sin can become an obstacle to God's blessing. With this in mind, we invite you to consider five biblical passages that shed light on the solemn themes of this alarming chapter.

1. 1 Chronicles 2:7

"The son of Carmi was Achar, who brought shame to Israel by being unfaithful in sacred matters." This verse directly refers to Achan's sin described in Joshua 7, showing how his action impacted the entire nation.

2. Acts 5:1-2

"A man named Ananias and his wife Sapphira also sold some property. He kept some of the money for himself, his wife also knowing it; and he took the rest and laid it at the apostles' feet." This passage echoes the theme of Joshua 7, where Achan withheld some of the consecrated spoils, illustrating the consequences of deceiving God.

3. Proverbs 15:3

"The eyes of the Lord are everywhere, keeping watch for good and evil." This proverb reflects the theme of Joshua 7, where Achan's hidden sin was exposed, reminding us that nothing escapes God's watchful eye.

4. 1 Corinthians 12:26

"When one member suffers, all the others suffer with it; when one member is honored, all the others rejoice with it." This verse illustrates the fundamental principle found in Joshua 7, where the sin of one individual (Achan) had consequences for the entire community of Israel.

5. Ecclesiastes 12:14

"For God will bring into judgment everything that has been done, including everything that is hidden, whether good or evil." This verse echoes the lesson of Joshua 7, reminding us that all our actions, even those that are hidden, will be judged by God.

As we meditate on these passages, we are called to become aware of our individual and collective responsibility before God, to seek holiness in our lives, and to commit ourselves to a sincere confession of our sins. May this message inspire us to live in harmony, caring for one another and remaining faithful to God's commandments.