Josué - Caput 2

Josué 2.1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam Josué 2.2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram Josué 2.3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt Josué 2.4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent Josué 2.5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos Josué 2.6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat Josué 2.7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est Josué 2.8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait Josué 2.9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae Josué 2.10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis Josué 2.11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josué 2.12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum Josué 2.13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte Josué 2.14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem Josué 2.15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro Josué 2.16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram Josué 2.17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos Josué 2.18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josué 2.19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit Josué 2.20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos Josué 2.21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra Josué 2.22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos Josué 2.23 quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi Josué 2.24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius

Josué : Caput 2

Rahab's Faith: An Example of Redemption

Joshua chapter 2 presents us with a pivotal mission: that of the spies sent to Jericho. At the heart of this story, the faith of a foreign woman, Rahab, plays a crucial role. This poignant account highlights how Rahab, a prostitute from Jericho, courageously hid the Israelite spies and proclaimed her faith in the God of Israel.

Themes of Faith and Sovereignty

This chapter explores profound themes such as faith, redemption, and God's sovereignty over all nations. Rahab's encounter with the spies also foreshadows the inclusion of Gentiles in God's plan of salvation, emphasizing the universality of God's grace.

Related Bible Passages

Let's consider together five biblical passages that resonate with the rich and surprising themes of this revelatory chapter:

Through Rahab's example, we are called to recognize the power of faith and the reach of divine grace, which transcends barriers and offers redemption to all, regardless of their background.