Josué - Caput 1

Josué 1.1 et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei Josué 1.2 Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josué 1.3 omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi Josué 1.4 a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester Josué 1.5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te Josué 1.6 confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis Josué 1.7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josué 1.8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam Josué 1.9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josué 1.10 praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite Josué 1.11 praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis Josué 1.12 Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait Josué 1.13 mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram Josué 1.14 uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis Josué 1.15 donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josué 1.16 responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus Josué 1.17 sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose Josué 1.18 qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age

Josué : Caput 1

Introduction to the Conquest of Canaan

Joshua chapter 1 marks the beginning of the conquest of Canaan, a decisive moment in the history of Israel. In this context, how does God prepare Joshua to lead the people of Israel? This crucial text recounts the divine mission entrusted to Joshua after the death of Moses, emphasizing courage, obedience to the law, and the promise of God's presence.

Main Themes

This chapter establishes essential themes such as leadership, faith, and God's faithfulness to His promises. Furthermore, Joshua 1 emphasizes the importance of unity among the tribes of Israel. We invite you to consider with us five biblical passages that shed light on the fundamental principles of this inspiring chapter.

Relevant Bible Passages

Deuteronomy 31:6

"Be strong and courageous. Do not be afraid or dismayed because of them, for the Lord your God is with you; he will never leave them or forsake them." » This verse echoes God's exhortation to Joshua in Joshua 1:6-9, emphasizing courage and the divine presence.

Hebrews 13:5

"Keep yourselves free from the love of money and be content with what you have, for God himself has said, 'I will never leave you or forsake you.'" » » The author of Hebrews quotes the promise God made to Joshua in Joshua 1:5, applying it to believers.

Psalms 1:2-3

“But his delight is in the law of the Lord, and he meditates on this law day and night. He is like a tree planted by streams of water, which yields its fruit in due season and whose leaf does not wither, and everything he does prospers.” » These verses reflect God's instructions to Joshua in Joshua 1:8 regarding meditating on the law day and night for success.

James 1:22

"Be doers of the word, and not hearers only, deceiving yourselves. » This verse echoes God's instructions to Joshua in Joshua 1:7-8 concerning not only knowledge of the law, but also obedience to it.

Philippians 4:13

"I can do all things through Christ who strengthens me." » This verse reflects the promise of strength and courage that God gives to Joshua in Joshua 1:6-9.

Conclusion

Through these passages, we are encouraged to follow Joshua's example by demonstrating courage, faith, and obedience to God's Word. May these truths inspire us in our own spiritual journey.