Jean - Caput 20

Jean 20.1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento Jean 20.2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum Jean 20.3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum Jean 20.4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum Jean 20.5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit Jean 20.6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Jean 20.7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum Jean 20.8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit Jean 20.9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere Jean 20.10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli Jean 20.11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum Jean 20.12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu Jean 20.13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum Jean 20.14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jean 20.15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam Jean 20.16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister Jean 20.17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum Jean 20.18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi Jean 20.19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis Jean 20.20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino Jean 20.21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos Jean 20.22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum Jean 20.23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt Jean 20.24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus Jean 20.25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam Jean 20.26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis Jean 20.27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jean 20.28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus Jean 20.29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt Jean 20.30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc Jean 20.31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Jean : Caput 20

The Resurrection of Jesus according to John 20

Chapter 20 of the Gospel of John powerfully proclaims the resurrection of Jesus, an event that profoundly transforms the disciples and the Christian faith. This vibrant text recounts the discovery of the empty tomb, the appearances of the risen Christ to the disciples, as well as the significant encounter with Thomas, often called "the doubter."

A Profound Revelation

John 20 addresses essential themes such as the reality of the resurrection, the apostolic mission, and the blessing of those who believe without seeing. Indeed, the chapter establishes the foundation of the Christian faith, affirming Christ's victory over death. This victory is not only a historical fact, but also a source of hope for every believer.

Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of this triumphant event, let's explore five biblical passages that shed light on its powerful implications:

Meditating on these passages, we are invited to renew our faith in the resurrection and to live in the hope that Christ, living among us, guides and strengthens us every day.