Job - Caput 3

Job 3.1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo Job 3.2 et locutus est Job 3.3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo Job 3.4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine Job 3.5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine Job 3.6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus Job 3.7 sit nox illa solitaria nec laude digna Job 3.8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan Job 3.9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae Job 3.10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis Job 3.11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii Job 3.12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus Job 3.13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem Job 3.14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines Job 3.15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento Job 3.16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem Job 3.17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore Job 3.18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris Job 3.19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo Job 3.20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt Job 3.21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum Job 3.22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum Job 3.23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris Job 3.24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus Job 3.25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit Job 3.26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

Job : Caput 3

The Lamentations of Job: A Cry of Suffering and Hope

Chapter 3 of the Book of Job plunges us into the heart of the suffering man's lamentations. Why does Job curse the day he was born? This moving text intensely expresses Job's anguish, his wish to have never existed, as well as his profound existential questions. Through this chapter, we are confronted with the depths of human suffering, the struggle to find meaning in life, and honesty before God. Job 3 marks the beginning of the book's poetic discourses, an invitation to reflect on our own existence.

Scriptural Echoes of Job's Lamentations

We invite you to consider five biblical passages that shed light on the intense feelings expressed in this poignant chapter:

Meditating on these passages, we are invited to acknowledge the reality of suffering while seeking meaning in our existence, in the light of our faith. Job's lament, far from being a simple cry of despair, becomes a call for understanding and hope in God.