Job - Caput 27

Job 27.1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit Job 27.2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam Job 27.3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis Job 27.4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium Job 27.5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea Job 27.6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea Job 27.7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus Job 27.8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius Job 27.9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia Job 27.10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore Job 27.11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam Job 27.12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini Job 27.13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient Job 27.14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane Job 27.15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt Job 27.16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta Job 27.17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet Job 27.18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum Job 27.19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27.20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas Job 27.21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo Job 27.22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet Job 27.23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Job : Caput 27

Job's Declaration: Integrity and Unwavering Faith

Chapter 27 of the book of Job offers us a poignant glimpse of Job's final declaration to his friends. In this resolute speech, Job maintains his integrity in the face of the accusations against him. He reaffirms his innocence and expresses his determination to remain righteous, even when the suffering that overwhelms him seems inexplicable.

Fundamental Themes of Job 27

This chapter addresses crucial themes such as personal integrity, the hope of the wicked, and divine judgment. Job 27 emphasizes the importance of unwavering faith in times of trial. Through Job's words, we discover a call to persevere in righteousness, despite the challenges life may present.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the themes of Job 27, consider five biblical passages that resonate with his teachings:

These passages remind us of the importance of maintaining our integrity and faith, even in the midst of trials. Meditating on Job's words, we are encouraged to remain firm in our convictions and trust in divine justice.