Jérémie - Caput 34

Jérémie 34.1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens Jérémie 34.2 haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni Jérémie 34.3 et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis Jérémie 34.4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio Jérémie 34.5 sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus Jérémie 34.6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem Jérémie 34.7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae Jérémie 34.8 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans Jérémie 34.9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Jérémie 34.10 audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt Jérémie 34.11 et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas Jérémie 34.12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens Jérémie 34.13 haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens Jérémie 34.14 cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam Jérémie 34.15 et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam Jérémie 34.16 et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae Jérémie 34.17 propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae Jérémie 34.18 et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius Jérémie 34.19 principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli Jérémie 34.20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae Jérémie 34.21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis Jérémie 34.22 ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator

Jérémie : Caput 34

The Liberation of Slaves in Jeremiah 34

Chapter 34 of the book of Jeremiah addresses the crucial issue of the liberation of slaves. This passage raises profound questions about the impact of disobedience on divine promises. Through this thought-provoking text, we discover the breaking of the covenant that had been established to free the Hebrew servants during the siege of Jerusalem. The consequences of this infidelity are serious and revealing.

The Consequences of Infidelity

Indeed, Jeremiah 34 highlights the dramatic repercussions that can result from failure to honor commitments made before God. Disobedience to His commandments has consequences not only on an individual level, but also on a community level.

Prophecy of King Zedekiah

This chapter also contains a specific prophecy concerning the fate of King Zedekiah, reinforcing the idea that divine justice applies to everyone, including leaders. The message is clear: no one escapes responsibility for their actions.

Reflections Through the Scriptures

We invite you to examine five biblical passages that shed light on the crucial themes addressed in Jeremiah 34.

James 5:4

"Behold, the wages of the laborers who have reaped your fields, which you have deceitfully kept back, cry out against you. The wailing of the reapers has entered the ears of the Lord of hosts." This verse resonates with the condemnation found in Jeremiah 34:8-22, where the breaking of The covenant and the failure to free slaves are addressed.

Galatians 5:1

"It is for freedom that Christ has set us free. Stand firm, therefore, and do not submit again to the yoke of slavery." Here, Paul speaks of spiritual freedom, an echo of the theme of the physical liberation of slaves in Jeremiah 34.

Matthew 7:21

"Not everyone who says to me, 'Lord, Lord,' will enter the kingdom of heaven, but only the one who does the will of my Father in heaven." This teaching of Jesus reflects The criticism in Jeremiah 34 of those who profess obedience without true practice.

Colossians 4:1

"Sirs, give your servants what is just and equal, knowing that you also have a Lord in heaven." This advice from Paul is perfectly in harmony with the themes of justice and the good treatment of servants, as discussed in Jeremiah 34.

Luke 6:46

"Why do you call me 'Lord, Lord,' but do not do what I say?" Jesus here criticizes hypocrisy, an echo powerful response to the rebuke God addresses in Jeremiah 34 to those who do not keep their promises.

Conclusion

Through exploring Jeremiah 34 and related passages, we are called to reflect on our commitment to God and our responsibility in our relationships with our fellow human beings. May this study inspire us to live in the truth, justice, and freedom that Christ has granted us.