Jérémie - Caput 33

Jérémie 33.1 et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens Jérémie 33.2 haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius Jérémie 33.3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis Jérémie 33.4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium Jérémie 33.5 venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum Jérémie 33.6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis Jérémie 33.7 et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio Jérémie 33.8 et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Jérémie 33.9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Jérémie 33.10 haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore Jérémie 33.11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus Jérémie 33.12 haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum Jérémie 33.13 in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus Jérémie 33.14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda Jérémie 33.15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra Jérémie 33.16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster Jérémie 33.17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel Jérémie 33.18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus Jérémie 33.19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jérémie 33.20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo Jérémie 33.21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei Jérémie 33.22 sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos Jérémie 33.23 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jérémie 33.24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis Jérémie 33.25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui Jérémie 33.26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Jérémie : Caput 33

The Promises of Restoration in Jeremiah 33

Chapter 33 of the book of Jeremiah solemnly expands on the promises of restoration that God offers to His people. What assurances can we draw from this inspiring text regarding the future of Judah and Israel? This glorious passage reaffirms the healing and rebuilding that lie ahead for His beloved people. It also emphasizes the permanence of the Davidic lineage and the Levitical priesthood, thus underscoring God's eternal commitment to His promises.

The Certainty of Promises

Jeremiah 33 compares the certainty of these promises to the stability of the natural order, inviting us to reflect on God's faithfulness in all His works. To deepen our understanding of the hopeful themes of this chapter, let's examine five biblical passages that resonate with these divine promises.

Revelatory Bible Passages

Luke 1:68-69: "Blessed be the Lord, the God of Israel, for he has visited and redeemed his people. He has brought us a mighty salvation in the line of his servant David." This prophecy of Zechariah echoes the promises of restoration and the "righteous branch" of David mentioned in Jeremiah 33:15-16.

Revelation 21:23-24: "The city has no need of the sun or of the moon to shine on it, for the glory of God gives it light, and the Lamb is its lamp. The nations will walk by its light…" This vision of the New Jerusalem reflects the promise of restoration and future glory of Jerusalem in Jeremiah 33:9.

Acts 2:30: "But he was a prophet and knew that God had promised him under oath that he would place one of his descendants on his throne." Here Peter refers to the promise of David's eternal throne, reaffirmed in Jeremiah 33:17.

Romans 11:29: "Because the gifts and the calling of God are irrevocable." This principle underscores the irrevocable nature of God's covenant with David and the Levites, as mentioned in Jeremiah 33:20-21.

Hebrews 7:23-24: "Many of these priests have now been removed from their priesthood, because death has prevented them from continuing their duties. But since Jesus lives forever, his priesthood is permanent." This contrast illustrates and fulfills the promise of a perpetual priesthood mentioned in Jeremiah 33:18. Conclusion Meditating on these passages, we discover the depth of God's commitment to His people. The promises of Jeremiah 33, far from being mere words, are living promises that enlighten our faith and nourish our hope for a bright future under the guidance of our Lord.