Iacobus - Caput 3

Iacobus 3.1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis Iacobus 3.2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus Iacobus 3.3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus Iacobus 3.4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit Iacobus 3.5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit Iacobus 3.6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna Iacobus 3.7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana Iacobus 3.8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero Iacobus 3.9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt Iacobus 3.10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri Iacobus 3.11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam Iacobus 3.12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam Iacobus 3.13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae Iacobus 3.14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Iacobus 3.15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica Iacobus 3.16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Iacobus 3.17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Iacobus 3.18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Iacobus : Caput 3

The Wisdom of the Tongue according to James 3

Chapter 3 of the Epistle of James focuses on the power of the tongue and divine wisdom. It asks us how our words reflect our faith. This incisive text warns against the dangers of misusing language, comparing it to a small rudder steering a great ship.

The Two Wisdoms

James contrasts earthly wisdom with heavenly wisdom, emphasizing the fruits of true wisdom: purity, peace, and mercy. This chapter challenges believers to seek consistency between speech and conduct.

Five Enlightening Bible Passages

Consider with us five Bible passages that illuminate the vital principles of this wise chapter:

Meditating on these verses, we are called to deep reflection on our way of communicating and on the importance of wisdom in our daily interactions. May our tongue be an instrument of peace and edification, like divine wisdom.