Isaïe - Caput 66

Isaïe 66.1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae Isaïe 66.2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos Isaïe 66.3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isaïe 66.4 unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt Isaïe 66.5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Isaïe 66.6 vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis Isaïe 66.7 antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum Isaïe 66.8 quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos Isaïe 66.9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus Isaïe 66.10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam Isaïe 66.11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius Isaïe 66.12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis Isaïe 66.13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini Isaïe 66.14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis Isaïe 66.15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis Isaïe 66.16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino Isaïe 66.17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus Isaïe 66.18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam Isaïe 66.19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isaïe 66.20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini Isaïe 66.21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus Isaïe 66.22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum Isaïe 66.23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus Isaïe 66.24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni

Isaïe : Caput 66

The Vision of God's Final Triumph in Isaiah 66

Chapter 66 of the book of Isaiah closes with an emblematic vision of God's ultimate triumph. It is essential to consider how the prophet Isaiah's message concludes. This climactic passage reaffirms God's sovereignty, His judgment on the wicked, and the restoration of Jerusalem. Through powerful imagery, the chapter evokes divine judgment and universal worship.

Themes Addressed in Isaiah 66

Isaiah 66 addresses fundamental themes such as true worship, divine comfort, and God's worldwide mission. In this regard, we invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the major themes of this final chapter of Isaiah.

Illuminating Bible Passages

Acts 7:49-50: "Heaven is my throne and the earth is my footstool. What kind of house will you build for me?" says the Lord. "Or where is my resting place? Has not my own hand made all these things?" In this discourse, Stephen directly quotes Isaiah 66:1-2, affirming the greatness of God.

John 16:22: "Now is the time of sorrow for you, but I will see you again, and you will rejoice, and no one will take your joy from you." Jesus refers to the image of God's maternal comfort in Isaiah 66:13, promising lasting joy to his disciples.

Mark 9:48: "where your animal does not die and the fire is not quenched." Jesus refers to Isaiah 66:24 to speak of judgment, emphasizing the seriousness of the consequences of our choices.

Revelation 21:24: "The nations will walk in its light, and the kings of the earth will bring their glory to it." John echoes the image of the nations bringing glory to Jerusalem in Isaiah 66:12, projecting a vision of the New Jerusalem.

Philippians 3:3: "For we are the circumcision, who worship in the Spirit of God and rejoice in Christ Jesus, having no confidence in the flesh." Paul reinterprets the true worship evoked in Isaiah 66:2, 5, connecting it to the Christological dimension of our faith.

Conclusion

Isaiah 66 reminds us that God's plan is unalterable and that His sovereignty is manifest throughout history. May these passages inspire us to remain faithful, to seek true worship, and to live in the hope of divine comfort, while participating in the global mission God has entrusted to us.