Isaïe - Caput 33

Isaïe 33.1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris Isaïe 33.2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis Isaïe 33.3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes Isaïe 33.4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo Isaïe 33.5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia Isaïe 33.6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius Isaïe 33.7 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt Isaïe 33.8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines Isaïe 33.9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus Isaïe 33.10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor Isaïe 33.11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos Isaïe 33.12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur Isaïe 33.13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam Isaïe 33.14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis Isaïe 33.15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum Isaïe 33.16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isaïe 33.17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe Isaïe 33.18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum Isaïe 33.19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia Isaïe 33.20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur Isaïe 33.21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum Isaïe 33.22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos Isaïe 33.23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam Isaïe 33.24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

Isaïe : Caput 33

Divine Deliverance according to Isaiah 33

Chapter 33 of the book of Isaiah calls us to contemplate divine deliverance. In this vibrant text, we ask ourselves: how does God respond to the cry of his people? This dynamic section alternates between lamentation, judgment, and hope, offering a profound insight into God's intervention on behalf of Judah.

The Promise of Purification and Exaltation

Isaiah 33 highlights divine intervention against Judah's enemies and foreshadows the subsequent purification and exaltation of Jerusalem. Throughout this chapter, we discover essential themes such as the holiness of God, national repentance, and the vision of the king in his beauty.

Meditation on Scripture

We invite you to meditate with us on five biblical passages that illuminate the promises of this vibrant chapter:

May these passages nourish our faith and strengthen our hope in divine deliverance.