Isaïe - Caput 32

Isaïe 32.1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt Isaïe 32.2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta Isaïe 32.3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt Isaïe 32.4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane Isaïe 32.5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior Isaïe 32.6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat Isaïe 32.8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit Isaïe 32.9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum Isaïe 32.10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet Isaïe 32.11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros Isaïe 32.12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili Isaïe 32.13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis Isaïe 32.14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum Isaïe 32.15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Isaïe 32.16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit Isaïe 32.17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum Isaïe 32.18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta Isaïe 32.19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas Isaïe 32.20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

Isaïe : Caput 32

The Kingdom of Righteousness according to Isaiah 32

Chapter 32 of the book of Isaiah presents us with an inspiring vision of a kingdom of righteousness. This prophetic text evokes the profound transformations brought about by just government, highlighting the importance of just and compassionate leadership.

A Prophecy of Hope

Isaiah 32 announces the arrival of a king and leaders who will reign with righteousness. This chapter contrasts future peace and security with the reality of judgment faced by a society marked by complacency. It addresses crucial themes such as spiritual discernment, social justice, and the saving work of the Holy Spirit.

Exploring Bible Passages

We invite you to explore with us five biblical passages that resonate with the inspiring ideas of Isaiah 32:

Together, these biblical passages offer us a clear and profound vision of divine justice and hope that we must cultivate in our hearts and lives. May we always seek to live by these principles and promote a more just and peaceful world.