Genèse - Caput 9

Genèse 9.1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram Genèse 9.2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Genèse 9.3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia Genèse 9.4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis Genèse 9.5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis Genèse 9.6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo Genèse 9.7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam Genèse 9.8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo Genèse 9.9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos Genèse 9.10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Genèse 9.11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Genèse 9.12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Genèse 9.13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Genèse 9.14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus Genèse 9.15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Genèse 9.16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Genèse 9.17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram Genèse 9.18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan Genèse 9.19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram Genèse 9.20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam Genèse 9.21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo Genèse 9.22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras Genèse 9.23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt Genèse 9.24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor Genèse 9.25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis Genèse 9.26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius Genèse 9.27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius Genèse 9.28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis Genèse 9.29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est

Genèse : Caput 9

God's Covenant with Noah in Genesis 9

Genesis chapter 9 presents a crucial step in biblical history: God's covenant with Noah. In this pivotal passage, God establishes new guidelines for humanity, marking a turning point in the relationship between the Creator and his creation.

New Laws and the Preservation of Life

This chapter describes God's blessing on Noah and his sons, as well as the laws established to preserve life on earth. These rules emphasize the sanctity of life and highlight the importance of human stewardship. The rainbow covenant, a symbol of divine promise, testifies to God's commitment to humanity, ensuring that a flood will never again destroy the earth.

Foretold Conflicts

Genesis 9 not only proclaims laws, but also mentions the incident with Ham, which foreshadows future conflicts within the human family. This narrative reminds us of the fragility of human relationships and the importance of harmony and mutual respect.

Study of Relevant Bible Passages

To deepen our understanding of this important chapter, we invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the enduring principles of God's covenant with Noah:

These passages remind us that God's covenant with Noah is much more than a simple promise: it is a foundation of faith, justice, and hope for all humanity.