Genèse - Caput 8

Genèse 8.1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae Genèse 8.2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo Genèse 8.3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies Genèse 8.4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae Genèse 8.5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium Genèse 8.6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum Genèse 8.7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram Genèse 8.8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae Genèse 8.9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Genèse 8.10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca Genèse 8.11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram Genèse 8.12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum Genèse 8.13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Genèse 8.14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra Genèse 8.15 locutus est autem Deus ad Noe dicens Genèse 8.16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum Genèse 8.17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam Genèse 8.18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo Genèse 8.19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt Genèse 8.20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare Genèse 8.21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci Genèse 8.22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Genèse : Caput 8

The Renewal of Creation: A Message of Hope in Genesis 8

Genesis chapter 8 invites us to contemplate the end of the flood and the beginning of a new beginning. How does God renew his creation? This meaningful passage evokes the receding of the waters, the landing of the ark, and Noah's departure, marking a decisive turning point in human history.

The Remembrance of God and the Role of Nature

This chapter highlights Noah's remembrance of God, as well as the action of the wind and the dove, symbols of peace and renewal. The first act of worship after the flood is also highlighted, illustrating Noah's gratitude to the Creator. Genesis 8 thus establishes profound themes such as renewal, divine faithfulness, and the continuous cycle of nature.

Five Bible Passages Related to the Themes of Genesis 8

We invite you to meditate on five biblical passages that reinforce the redemptive themes of this crucial chapter:

Meditating on these texts, we are called to recognize God's faithfulness and live in the hope of constant renewal, both spiritually and in our relationship with creation.