Genèse - Caput 45

Genèse 45.1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae Genèse 45.2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis Genèse 45.3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti Genèse 45.4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Genèse 45.5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Genèse 45.6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti Genèse 45.7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis Genèse 45.8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Genèse 45.9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris Genèse 45.10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides Genèse 45.11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides Genèse 45.12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos Genèse 45.13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me Genèse 45.14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius Genèse 45.15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum Genèse 45.16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius Genèse 45.17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan Genèse 45.18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Genèse 45.19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Genèse 45.20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt Genèse 45.21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere Genèse 45.22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis Genèse 45.23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes Genèse 45.24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via Genèse 45.25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob Genèse 45.26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis Genèse 45.27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius Genèse 45.28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

Genèse : Caput 45

Revelation and Reconciliation in Genesis 45

Genesis chapter 45 offers us a poignant testimony of family reconciliation through the figure of Joseph. This sacred passage questions how forgiveness can triumph over resentment and the transformative power of divine providence.

The Forgiveness of Joseph

In this moving text, Joseph reveals his identity to his brothers, offering them unconditional forgiveness despite the suffering they have inflicted on him. He plans to reunite his entire family in Egypt, demonstrating that even the deepest wounds can be healed through love and mercy.

Spiritual Themes

The chapter addresses essential themes such as forgiveness, reconciliation, and overcoming past trauma. Genesis 45 illustrates how God can transform evil into good, thus fulfilling His purposes. Let's reflect together on five biblical passages that shed light on these eternal principles.

Illuminating Bible Passages

Romans 8:28: "We know that in all things God works for the good of those who love him, of those who have been called according to his purpose." This verse summarizes Joseph's perspective on the events of his life, as expressed in Genesis 45:5-8.

Ephesians 4:32: "Be kind and compassionate to one another, forgiving one another, just as God in Christ forgave you." Joseph's forgiveness of his brothers illustrates this fundamental principle.

2 Corinthians 5:18 : "All this is from God, who reconciled us to himself through Christ and gave us the ministry of reconciliation." The reconciliation between Joseph and his brothers is a reflection of this divine ministry.

Psalms 30:11 : "You have turned my weeping into dancing, my garment of mourning into a garment of joy." This psalm evokes the transformation of sorrow into joy experienced by Joseph and his family in Genesis 45.

Luke 15:32: "But we had to celebrate and be glad, because your brother was dead and is alive again, he was lost and is found." The joy of reunion in Genesis 45 resonates with the celebration described in this parable of Jesus.

Meditating on these verses, we are invited to embrace forgiveness and reconciliation in our own lives, like Joseph, and to recognize God's hand working for our good.