Genèse - Caput 44

Genèse 44.1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci Genèse 44.2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita Genèse 44.3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis Genèse 44.4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono Genèse 44.5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis Genèse 44.6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est Genèse 44.7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint Genèse 44.8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum Genèse 44.9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri Genèse 44.10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii Genèse 44.11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli Genèse 44.12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin Genèse 44.13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum Genèse 44.14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt Genèse 44.15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia Genèse 44.16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus Genèse 44.17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum Genèse 44.18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem Genèse 44.19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem Genèse 44.20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Genèse 44.21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum Genèse 44.22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur Genèse 44.23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam Genèse 44.24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus Genèse 44.25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici Genèse 44.26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri Genèse 44.27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea Genèse 44.28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet Genèse 44.29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos Genèse 44.30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat Genèse 44.31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos Genèse 44.32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore Genèse 44.33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis Genèse 44.34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

Genèse : Caput 44

The Transformation of Hearts in Genesis 44

Genesis chapter 44 provides a poignant account, illustrating the final test Joseph imposes on his brothers. This crisis, far from being a simple trial, becomes a catalyst for character transformation. Through Joseph's trap with the silver cup and Judah's sacrificial offering, we witness a rise in emotional tension that reveals the depth of family bonds.

Deep Themes of the Chapter

This chapter addresses essential themes such as sacrifice, family loyalty, and redemption. Genesis 44 is preparing to culminate in an act of reconciliation that will change the course of family history. To enrich our understanding of the messages conveyed by this text, let's consider five biblical passages that resonate with the profound themes of this transformative narrative.

Correlated Biblical References

Romans 12:19: "Beloved, do not avenge yourselves, but leave wrath to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay,' says the Lord." This verse reflects Joseph's attitude in Genesis 44, where he chose not to seek revenge, but to let God work in the situation.

Proverbs 17:3: "The furnace is for silver and the furnace for gold, but the Lord tris the heart." This proverb applies to the final test that Joseph imposes on his brothers, thus testing the purity of their hearts.

Galatians 6:2: "Bear one another's heavy burdens, and so fulfill the law of Christ." Judah's offer to stand in for Benjamin in Genesis 44 illustrates this principle of mutual aid and solidarity.

1 Peter 4:8: "Above all, love one another sincerely, for love forgives many sins." The brotherly love demonstrated by Judah in this chapter embodies this principle of love and forgiveness that is at the heart of the Christian faith.

John 15:13: "Greater love has no one than this, that a man lay down his life for his friends." Judah's willingness to sacrifice himself for Benjamin foreshadows Jesus' teaching on supreme love and sacrifice.

As we meditate on these passages and on the story of Joseph and his brothers, we are called to reflect on our own lives, our trials, and our capacity for transformation through love and forgiveness. Amen.