Genèse - Caput 38

Genèse 38.1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram Genèse 38.2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam Genèse 38.3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her Genèse 38.4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam Genèse 38.5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit Genèse 38.6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar Genèse 38.7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est Genèse 38.8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo Genèse 38.9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur Genèse 38.10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret Genèse 38.11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Genèse 38.12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas Genèse 38.13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves Genèse 38.14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum Genèse 38.15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur Genèse 38.16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo Genèse 38.17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris Genèse 38.18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier Genèse 38.19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus Genèse 38.20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam Genèse 38.21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix Genèse 38.22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum Genèse 38.23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam Genèse 38.24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur Genèse 38.25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus Genèse 38.26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam Genèse 38.27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens Genèse 38.28 iste egreditur prior Genèse 38.29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares Genèse 38.30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

Genèse : Caput 38

Lessons from Genesis 38: Judah and Tamar

Genesis chapter 38 interrupts the captivating narrative of Joseph to focus on the complex figure of Judah. ​​This chapter, though controversial, offers us profound reflections on themes such as deception, redemption, and familial responsibility. Through the story of Judah and Tamar, we are confronted with questions of justice and the preservation of the messianic lineage.

A Tale of Deception and Redemption

This text addresses pivotal events: Judah's marriages, the deaths of his children, and his encounter with Tamar. Each of these milestones reminds us that even in morally complex circumstances, God's hand remains active. Genesis 38 teaches us that redemption is possible, even for those who err in sin.

Reflection on Family Responsibility Family responsibility is a central theme in this chapter. Judah, as father and head of the family, is faced with choices that affect not only his life, but also that of future generations. The story challenges us to consider the importance of our actions and their consequences.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the difficult themes addressed in Genesis 38, we consider five biblical passages that enrich our reflection:

Contemplating these passages, we are invited to reflect on how God works through our stories, even those that seem marked by complexity and sin. The lives of Judah and Tamar remind us that grace and redemption are always within reach.