Genèse - Caput 37

Genèse 37.1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus Genèse 37.2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Genèse 37.3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam Genèse 37.4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui Genèse 37.5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit Genèse 37.6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi Genèse 37.7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum Genèse 37.8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit Genèse 37.9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me Genèse 37.10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram Genèse 37.11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat Genèse 37.12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem Genèse 37.13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente Genèse 37.14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem Genèse 37.15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret Genèse 37.17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain Genèse 37.18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere Genèse 37.19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit Genèse 37.20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua Genèse 37.21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat Genèse 37.22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo Genèse 37.23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita Genèse 37.24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam Genèse 37.25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum Genèse 37.26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius Genèse 37.27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius Genèse 37.28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum Genèse 37.29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum Genèse 37.30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo Genèse 37.31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt Genèse 37.32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Genèse 37.33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph Genèse 37.34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore Genèse 37.35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu Genèse 37.36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

Genèse : Caput 37

Genesis Chapter 37: The Story of Joseph

Genesis chapter 37 begins a pivotal narrative about the figure of Joseph. This account highlights how paternal favoritism can trigger a series of crucial and dramatic events. Joseph's dreams, his brothers' jealousy, and his sale into slavery in Egypt are at the heart of this captivating story.

Main Themes

This text explores profound themes such as family favoritism, envy, betrayal, and the mysterious providence of God. Genesis 37 sets the scene for a remarkable journey that will mark not only Joseph's life, but also the future of Israel in Egypt. We invite you to examine five biblical passages that shed light on the eternal principles reflected in this crucial chapter.

Illuminating Bible Passages

Acts 7:9: "The patriarchs, jealous of Joseph, sold him into Egypt, but God was with him." In his speech, Stephen summarizes the story of Joseph, emphasizing his importance in the history of Israel.

John 11:49-52: "One of them, called Caiaphas, who was high priest that year, spoke up and said, 'You don't understand! Don't you realize that it is expedient for you that one man should die for the people and that the whole nation not perish?...' This excerpt evokes a parallel between the story of Joseph, who suffered to save his people, and the sacrifice of Jesus.

1 Corinthians 2:8: "None of the powerful of this world understood, for if they had understood, they would not have crucified the Lord of glory." This passage emphasizes that, just as Joseph's brothers failed to recognize his future role, the leaders of the time failed to discern the importance of Jesus.

Psalm 105:17-19: "And he sent ahead of him a man, Joseph, who was sold into slavery... until his prophecy came true and the word of the Lord confirmed it." This psalm illustrates how God used Joseph's difficulties to fulfill his divine purpose.

Matthew 27:28: "They stripped him of his garments and covered him with a scarlet robe." This passage reminds us of Jesus' humiliation, which echoes the treatment of Joseph by his brothers when they tore his cloak from him.

Meditating on these passages, we discover profound truths about suffering, redemption, and divine providence that span the ages. Joseph's story is not just an ancient story; it challenges us today about our own relationship with God and our understanding of His plan for us.