Genèse - Caput 24

Genèse 24.1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei Genèse 24.2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum Genèse 24.3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito Genèse 24.4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac Genèse 24.5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es Genèse 24.6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum Genèse 24.7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo Genèse 24.8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc Genèse 24.9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc Genèse 24.10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor Genèse 24.11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit Genèse 24.12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham Genèse 24.13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam Genèse 24.14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Genèse 24.15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Genèse 24.16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur Genèse 24.17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua Genèse 24.18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum Genèse 24.19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant Genèse 24.21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non Genèse 24.22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem Genèse 24.23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum Genèse 24.24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor Genèse 24.25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum Genèse 24.26 inclinavit se homo et adoravit Dominum Genèse 24.27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei Genèse 24.28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat Genèse 24.29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons Genèse 24.30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae Genèse 24.31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis Genèse 24.32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo Genèse 24.33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere Genèse 24.34 at ille servus inquit Abraham sum Genèse 24.35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos Genèse 24.36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat Genèse 24.37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito Genèse 24.38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo Genèse 24.39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier Genèse 24.40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei Genèse 24.41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi Genèse 24.42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo Genèse 24.43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua Genèse 24.44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei Genèse 24.45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere Genèse 24.46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos Genèse 24.47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus Genèse 24.48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius Genèse 24.49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram Genèse 24.50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui Genèse 24.52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum Genèse 24.53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit Genèse 24.54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum Genèse 24.55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur Genèse 24.56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum Genèse 24.57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem Genèse 24.58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam Genèse 24.59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius Genèse 24.60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum Genèse 24.61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum Genèse 24.62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi Genèse 24.63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul Genèse 24.64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo Genèse 24.65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se Genèse 24.66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac Genèse 24.67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Genèse : Caput 24

Divine Providence in the Search for a Wife for Isaac

Chapter 24 of the book of Genesis presents a rich and inspiring story about the search for a wife for Isaac. This account illustrates how Divine Providence guides human decisions throughout our lives.

A Divine Mission

This detailed text evokes the mission of Abraham's servant, who is charged with finding a mate for Isaac. His quest leads him to meet Rebekah, a woman whose piety and qualities make her an ideal wife. The consent of Rebecca's family underscores the importance of family and spiritual values ​​in choosing a partner.

Themes Explored

Chapter 24 addresses key themes such as practical faith, divine guidance, and godly marriage. He reminds us that prayer and trust in God are fundamental elements in our decisions, especially when it comes to choosing a life partner.

Meditation on Bible passages

Meditate with us on five Bible passages that resonate with the inspiring themes of this fascinating chapter:

Ephesians 5:31-32

"For this reason a man will leave his father and mother and be united to his wife, and the two will become one flesh. This is a profound mystery; but I am referring to Christ and the Church. »

The search for a wife for Isaac in Genesis 24 is seen by some as a type of relationship between Christ and the Church.

2 Corinthians 6:14

“Do not be unequally yoked together with unbelievers. For what fellowship do righteousness have with wickedness? Or what communion does light have with darkness?” »

Abraham's concern to find a suitable wife for Isaac in Genesis 24 is reflected in this New Testament principle.

Proverbs 31:10

"A good wife, happy is he who finds one! She is far more precious than rubies." »

Isaac's search for a virtuous wife in Genesis 24 is echoed in this proverb, which celebrates the values ​​of integrity and character.

Ruth 1:16-17

“Ruth replied, ‘Do not insist that I leave you or go with you anymore. Wherever you go, I will go; wherever you stay, I will stay. Your people will be my people, and your God my God. Wherever you die, I will die, and there I will be buried. May the Lord punish me with all severity, if anything but death separates me from you!’” »

Rebekah's decision to follow Abraham's servant in Genesis 24 is similar to Ruth's decision to follow Naomi, illustrating the strength of spiritual and emotional bonds.

John 4:7

"Then a Samaritan woman came to draw water. Jesus said to her, 'Give me some water.'"

Jesus' encounter with the Samaritan woman at the well echoes Abraham's servant's encounter with Rebekah at the well in Genesis 24, highlighting the importance of divinely orchestrated encounters.

Through these reflections, we are called to recognize God's hand in our choices, pray for His guidance, and seek relationships that honor our faith. May the light of divine Providence illuminate your path.