Genèse - Caput 19

Genèse 19.1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra Genèse 19.2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus Genèse 19.3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt Genèse 19.4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul Genèse 19.5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos Genèse 19.6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait Genèse 19.7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere Genèse 19.8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei Genèse 19.9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores Genèse 19.10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium Genèse 19.11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent Genèse 19.12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac Genèse 19.13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos Genèse 19.14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui Genèse 19.15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis Genèse 19.16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi Genèse 19.17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Genèse 19.18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi Genèse 19.19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar Genèse 19.20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea Genèse 19.21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es Genèse 19.22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor Genèse 19.23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor Genèse 19.24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo Genèse 19.25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia Genèse 19.26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis Genèse 19.27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino Genèse 19.28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum Genèse 19.29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat Genèse 19.30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius Genèse 19.31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae Genèse 19.32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen Genèse 19.33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit Genèse 19.34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro Genèse 19.35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit Genèse 19.36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo Genèse 19.37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem Genèse 19.38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

Genèse : Caput 19

The Destruction of Sodom and Gomorrah: God's Judgment and Mercy

Genesis chapter 19 immerses us in a powerful and dramatic account of the destruction of the cities of Sodom and Gomorrah. This biblical passage illustrates how God's judgment and mercy are manifested in the face of human wickedness. Through the angels' visit to Lot, the text underscores the gravity of the Sodomites' sins, while also highlighting the courageous rescue of Lot's family.

Chapter Key Themes

Genesis 19 addresses fundamental themes such as sin, divine judgment, and the consequences of humanity's choices. The story is not limited to destruction, but also invites us to reflect on the nature of the choices we make in our daily lives.

This chapter also raises questions surrounding a controversial episode involving Lot and his daughters, adding a complex dimension to the interpretation of the sacred text. To better understand the implications of this story, we invite you to explore five biblical passages that shed light on these profound themes.

Enlightening Bible Passages

2 Peter 2:7-8: "And he freed Lot, a righteous man, who was troubled by the wanton behavior of those who had no moral principles. (For the righteous man living among them was grieved in his righteous soul day after day by the wicked works he saw and heard.)" - Peter interprets Lot's experience in Sodom, described in Genesis 19.

Luke 17:32: "Remember Lot's wife!" - Jesus directly refers to the fate of Lot's wife in Genesis 19, offering us a warning about the dangers of disobedience.

Jude 1:7: "So also Sodom and Gomorrah and the surrounding towns committed sexual immorality and unnatural sexual relations. They are held up as examples and are suffering the punishment of eternal fire." - Jude uses the destruction of Sodom and Gomorrah as a warning of divine judgment.

Isaiah 13:19: "Babylon, the jewel of kingdoms, the glory of the Babylonians' pride, will be destroyed by God as were Sodom and Gomorrah." - Isaiah evokes the destruction of these cities as a metaphor for the future judgment that God will apply.

Amos 4:11: "I have destroyed some of their cities, as I destroyed Sodom and Gomorrah. You were like a brand plucked from the fire, yet you did not turn to me, declares the Lord." - Amos recalls the destruction of Sodom and Gomorrah to illustrate God's judgment and the importance of turning to Him.

Conclusion

The destruction of Sodom and Gomorrah, as recounted in Genesis 19, remains a powerful reminder of the consequences of sin and the importance of divine mercy. As we study these passages, we are invited to reflect on our own lives and the choices we make, while keeping in mind the possibility of redemption and forgiveness offered by our Lord.