Genèse - Caput 18

Genèse 18.1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei Genèse 18.2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra Genèse 18.3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum Genèse 18.4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore Genèse 18.5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es Genèse 18.6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes Genèse 18.7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum Genèse 18.8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore Genèse 18.9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est Genèse 18.10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi Genèse 18.11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria Genèse 18.12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Genèse 18.13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus Genèse 18.14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Genèse 18.15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti Genèse 18.16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos Genèse 18.17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum Genèse 18.18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae Genèse 18.19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Genèse 18.20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis Genèse 18.21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam Genèse 18.22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino Genèse 18.23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio Genèse 18.24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo Genèse 18.25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Genèse 18.26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos Genèse 18.27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis Genèse 18.28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque Genèse 18.29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta Genèse 18.30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta Genèse 18.31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti Genèse 18.32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem Genèse 18.33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum

Genèse : Caput 18

Reflection on Genesis 18: Abraham's Hospitality and the Divine Promise Genesis chapter 18 immerses us in a significant encounter between Abraham and three men who represent the divine presence. This captivating narrative is not just a story, but reveals how God shares His plans with His friends. Through Abraham's exemplary hospitality, we discover the renewed promise of Isaac's birth and the dialogue between God and Abraham regarding the judgment of Sodom. Deep Themes of Genesis 18 This chapter explores essential themes such as faith, intercession, and divine justice. It also illustrates the unique intimacy between God and Abraham, a bond based on trust and mutual understanding. Through this narrative, we are invited to reflect on our own relationship with God and our role as intercessors for others.

Five Bible Passages Related to Genesis 18

To enrich our understanding of the themes explored in Genesis 18, consider five biblical passages that resonate with this revelatory story:

As we meditate on these passages, we are called to deepen our faith and welcome God's promise into our lives, while practicing hospitality and patience with others, as Abraham did. May we, like Abraham, cultivate an intimate relationship with God, listening to His voice and responding with faith and trust.