Ézéchiel - Caput 21

Ézéchiel 21.1 Et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 21.2 Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani Ézéchiel 21.3 Et dices saltui meridiano Audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et comburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ézéchiel 21.4 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur Ézéchiel 21.5 et dixi A a a Domine Deus ipsi dicunt de me Numquid non per parabolas loquitur iste Ézéchiel 21.6 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 21.7 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel Ézéchiel 21.8 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium Ézéchiel 21.9 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem Ézéchiel 21.10 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem Ézéchiel 21.11 et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis Ézéchiel 21.12 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ézéchiel 21.13 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 21.14 fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus Ézéchiel 21.15 ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum Ézéchiel 21.16 et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis Ézéchiel 21.17 clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ézéchiel 21.18 quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus Ézéchiel 21.19 tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit Ézéchiel 21.20 et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem Ézéchiel 21.21 exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus Ézéchiel 21.22 quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum Ézéchiel 21.23 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 21.24 et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet Ézéchiel 21.25 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam Ézéchiel 21.26 stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit Ézéchiel 21.27 ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones Ézéchiel 21.28 eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum Ézéchiel 21.29 idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini Ézéchiel 21.30 tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ézéchiel 21.31 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit Ézéchiel 21.32 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei Ézéchiel 21.33 et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas Ézéchiel 21.34 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ézéchiel 21.35 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te Ézéchiel 21.36 et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum Ézéchiel 21.37 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum

Ézéchiel : Caput 21

The Imminent Judgment of Jerusalem according to Ezekiel 21

Chapter 21 of the book of Ezekiel prophesies the imminent judgment of Jerusalem, illustrating the gravity of sins and the inevitability of divine reaction. Through powerful metaphors, the prophet Ezekiel uses the image of a sharp sword to symbolize the coming destruction, thus testifying to God's wrath against the injustices committed.

The Metaphor of the Sword

This metaphor of the sword is central to Ezekiel's message. The prophet dramatizes the Babylonian attack with symbolic gestures and striking words, thus revealing God's sovereignty over the nations. This image evokes not only imminent destruction, but also divine judgment, which is inevitable.

Future Judgments

Ezekiel 21 also opens the way to reflections on future judgments. By examining this chapter, we can illuminate crucial themes through several biblical passages.

Illuminating Bible Passages

Here are five passages that resonate with the themes of Ezekiel 21:

Through these passages, we are called to meditate on the serenity and power of God's Word, as well as the need to return to Him, recognizing our need for repentance and redemption.