Esther - Caput 2

Esther 2.1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset Esther 2.2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae virgines ac speciosae Esther 2.3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria Esther 2.4 et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri Esther 2.5 erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini Esther 2.6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat Esther 2.7 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam Esther 2.8 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum Esther 2.9 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret Esther 2.10 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret Esther 2.11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret Esther 2.12 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur Esther 2.13 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant Esther 2.14 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine Esther 2.15 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur Esther 2.16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius Esther 2.17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi Esther 2.18 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem Esther 2.19 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam Esther 2.20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat Esther 2.21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum Esther 2.22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat Esther 2.23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege

Esther : Caput 2

Divine Providence: The Ascension of Esther In Esther chapter 2, we witness Esther's remarkable rise to the throne of Persia. This story illustrates how God positions His chosen one according to His divine plan. This pivotal chapter addresses the search for a new queen, the presentation of Esther and her uncle Mordecai, and Esther's coronation. Several themes emerge throughout this text, such as divine providence, secret identity, and loyalty. Furthermore, Esther 2 evokes Mordecai's discovery of a conspiracy against the king, a revelation that will pave the way for significant future events in the history of the Jewish people. Let's reflect together on five biblical passages that shed light on the providential themes of this revealing chapter.

Psalms 75:7

"But God judges; he humbles one and exalts another." This verse highlights God's sovereignty, illustrating how He elevates and humbles people, in relation to Esther's rise to queen.

Proverbs 31:10

"A good wife, happy is he who finds her! She is far more precious than rubies." This proverb describes a woman of valor, in line with the qualities that led to Esther's selection as queen.

Daniel 2:21

"He changes times and seasons; he removes kings and establishes them. He gives wisdom to the wise and knowledge to those who understand." This verse emphasizes God's control over human affairs, in line with the changes in the court of King Ahasuerus.

Proverbs 22:29

"Have you ever observed a man skilled at his work? He will be promoted to royal service; he will not work for ordinary people." This This proverb echoes Mordecai's promotion to the royal court, as described in Esther 2.

1 Samuel 16:7

"But the Lord said to Samuel, 'Do not consider his appearance or his stature, for I have rejected him. The Lord does not see as man does; man looks at the appearance, but the Lord looks at the heart.'" This verse contrasts with the beauty-based selection process in Esther 2, reminding us that God values ​​inner qualities far more than outward appearances.

Meditating on these passages, we are invited to recognize God's work in our lives and understand that His providence guides every event according to His divine purpose.