Esther - Caput 1

Esther 1.1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias Esther 1.2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit Esther 1.3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se Esther 1.4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus Esther 1.5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat Esther 1.6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat Esther 1.7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur Esther 1.8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet Esther 1.9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat Esther 1.10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabant Esther 1.11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde Esther 1.12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus Esther 1.13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum Esther 1.14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant Esther 1.15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset Esther 1.16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri Esther 1.18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio Esther 1.19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat Esther 1.20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis Esther 1.21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan Esther 1.22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari

Esther : Caput 1

Context of the Persian Empire in the Book of Esther

This first chapter immerses us in the historical and cultural context of the Persian Empire. We witness a pivotal narrative that begins with the description of a sumptuous banquet hosted by King Ahasuerus. This momentous event is punctuated by Queen Vashti's refusal to participate, leading to her subsequent deposition. Thus, this chapter sets the scene for the dramatic events that follow, inviting us to explore themes of power, obedience, and the complexities of life at the Persian court.

Chapter 1 of Esther also lays the foundation for the protagonist's rise and the book's central conflict. We invite you to consider five biblical passages that shed light on the introductory themes of this fundamental chapter.

Biblical Reflections

Proverbs 20:1: "Wine is a mocker and strong drink a riot; whoever is overcome by them is not wise." This proverb reflects on the dangers of excessive drinking, in connection with King Ahasuerus's banquet in Esther 1.

1 Peter 3:1: "Likewise, wives, submit yourselves to your husbands, so that if any of them does not obey the word, he may be won without words by the behavior of his wife." This verse contrasts with Queen Vashti's attitude in Esther 1, offering a different perspective on marital submission.

Proverbs 31:30: "Beauty is deceptive and beauty is fleeting, but a woman who fears the Lord will be praised." This proverb reminds us that true feminine virtue does not lie solely in appearance, contrasting with the emphasis on physical beauty in Esther 1.

Ecclesiastes 2:1-2: "I said to myself, 'Come on, now I will experience joy. Discover pleasure!'" But this too proved useless. I concluded that laughter is foolishness and joy is useless." These verses reflect on the futility of worldly pleasures, resonating with the excesses of Ahasuerus's banquet in Esther 1.

Romans 13:1: "Each person must submit to the governing authorities, for there is no authority except from God; the authorities that exist have been established by him." This verse offers us a perspective on governmental authority, echoing King Ahasuerus's decree in Esther 1.