Ecclesiastes - Caput 7

Ecclesiastes 7.1 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis Ecclesiastes 7.2 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit Ecclesiastes 7.3 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis Ecclesiastes 7.4 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia Ecclesiastes 7.5 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi Ecclesiastes 7.6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas Ecclesiastes 7.7 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius Ecclesiastes 7.8 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante Ecclesiastes 7.9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit Ecclesiastes 7.10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio Ecclesiastes 7.11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem Ecclesiastes 7.12 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo Ecclesiastes 7.13 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit Ecclesiastes 7.14 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias Ecclesiastes 7.15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua Ecclesiastes 7.16 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas Ecclesiastes 7.17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo Ecclesiastes 7.18 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit Ecclesiastes 7.19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis Ecclesiastes 7.20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet Ecclesiastes 7.21 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi Ecclesiastes 7.22 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis Ecclesiastes 7.23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me Ecclesiastes 7.24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam Ecclesiastes 7.25 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium Ecclesiastes 7.26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa Ecclesiastes 7.27 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem Ecclesiastes 7.28 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni Ecclesiastes 7.29 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

Ecclesiastes : Caput 7

Wisdom According to Ecclesiastes

Chapter 7 of Ecclesiastes offers practical advice for wise living. In a complex world, how can we cultivate wisdom? This text, rich in proverbs, addresses essential topics such as the value of adversity, the importance of patience, and the dangers of extremism. It highlights the need for balance and discernment in our lives.

Reflection on the Human Condition

Ecclesiastes 7 invites us to reflect deeply on the human condition and the search for true wisdom. Explore with us five biblical passages that echo the wise maxims of this enlightening chapter.

Enlightening Bible Passages

Proverbs 22:1: "A good name is better than great riches; and a good reputation is better than silver and gold." This proverb echoes the theme of Ecclesiastes 7:1 about the value of a good reputation.

James 1:19: "My beloved brothers, keep this in mind: all of you be quick to listen, slow to speak, and slow to anger." This passage reflects the wisdom of Ecclesiastes 7:9 on anger control.

Romans 3:23: "For all have sinned and fall short of the glory of God." This verse aligns with Ecclesiastes 7:20, which declares that there is no one righteous on earth.

1 Corinthians 2:11: "For who knows the thoughts of a man except the spirit of the man which is in him? Even so, no one knows the thoughts of God except the Spirit of God." This passage reflects the theme of Ecclesiastes 7:24 about the difficulty of understanding divine wisdom.

Genesis 1:27: "God created man in his own image, in the image of God he created him; male and female he created them." This verse contrasts with the observation in Ecclesiastes 7:29 about the corruption of humanity.

Conclusion

These teachings remind us of the importance of living a life guided by wisdom, humility, and reflection. By integrating these principles into our daily lives, we can navigate the challenges of our time with discernment.