Deutéronome - Caput 28

Deutéronome 28.1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra Deutéronome 28.2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris Deutéronome 28.3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro Deutéronome 28.4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum Deutéronome 28.5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae Deutéronome 28.6 benedictus eris et ingrediens et egrediens Deutéronome 28.7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua Deutéronome 28.8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis Deutéronome 28.9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius Deutéronome 28.10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te Deutéronome 28.11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi Deutéronome 28.12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies Deutéronome 28.13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris Deutéronome 28.14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos Deutéronome 28.15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te Deutéronome 28.16 maledictus eris in civitate maledictus in agro Deutéronome 28.17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae Deutéronome 28.18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum Deutéronome 28.19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens Deutéronome 28.20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Deutéronome 28.21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam Deutéronome 28.22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas Deutéronome 28.23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea Deutéronome 28.24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris Deutéronome 28.25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae Deutéronome 28.26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat Deutéronome 28.27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas Deutéronome 28.28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis Deutéronome 28.29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te Deutéronome 28.30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam Deutéronome 28.31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet Deutéronome 28.32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua Deutéronome 28.33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus Deutéronome 28.34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui Deutéronome 28.35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum Deutéronome 28.36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi Deutéronome 28.37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus Deutéronome 28.38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt Deutéronome 28.39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus Deutéronome 28.40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt Deutéronome 28.41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem Deutéronome 28.42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet Deutéronome 28.43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior Deutéronome 28.44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam Deutéronome 28.45 et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi Deutéronome 28.46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum Deutéronome 28.47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam Deutéronome 28.48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat Deutéronome 28.49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis Deutéronome 28.50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo Deutéronome 28.51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat Deutéronome 28.52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus Deutéronome 28.53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus Deutéronome 28.54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo Deutéronome 28.55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas Deutéronome 28.56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus Deutéronome 28.57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas Deutéronome 28.58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum Deutéronome 28.59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas Deutéronome 28.60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi Deutéronome 28.61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat Deutéronome 28.62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui Deutéronome 28.63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam Deutéronome 28.64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus Deutéronome 28.65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam Deutéronome 28.66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae Deutéronome 28.67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis Deutéronome 28.68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat Deutéronome 28.69 haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb

Deutéronome : Caput 28

The Blessings and Curses of the Covenant

Deuteronomy chapter 28 presents a fundamental teaching on the consequences of obedience and disobedience to God. This passage highlights the blessings promised by the Lord for those who choose to follow His ways, while also outlining a more extensive list of curses for those who stray from His covenant. The chapter illustrates the profound impact of the choices made by the people of Israel on every aspect of their lives. It also demonstrates the seriousness of their covenant relationship with God.

We invite you to consider five biblical passages that illuminate the principles of blessing and judgment present in this crucial chapter of the Bible.

1. Galatians 3:13-14

"Christ redeemed us from the curse of the law when He became a curse in our place, for it is written, 'Cursed is everyone who hangs on a tree.' He redeemed us so that the blessing given to Abraham might reach the Gentiles through Jesus Christ, so that through faith we might receive the promised Spirit."

In this passage, Paul refers to the curses mentioned in Deuteronomy 28, emphasizing how Christ's sacrifice frees us from these curses.

2. Matthew 6:33

"Seek first the kingdom of God and his righteousness, and all these things will be added to you."

This exhortation from Jesus reflects the principle of blessing through obedience, as described in Deuteronomy 28:1-14, inviting believers to place God at the center of their lives.

3. Proverbs 10:22

"The blessing of the Lord brings wealth and brings no pain."

This proverb resonates with the promises of prosperity found in the opening verses of Deuteronomy 28, affirming that true divine blessing is not accompanied by suffering.

4. Jeremiah 29:11

"For I know the plans I have for you, declares the Lord, plans to prosper you and not to harm you, plans to give you hope and a future."

This promise underscores God's desire to bless His people, echoing the benevolent intentions expressed in Deuteronomy 28.

5. Romans 8:28

"We know that God works in all things for the good of those who love him, of those who have been called according to his purpose."

In this passage, Paul offers a New Testament perspective on God's blessings, contrasting with the more direct and conditional approach of Deuteronomy 28.

As we meditate on these verses, we are called to reflect on our own covenant with God and the choices we make in our daily lives. May we always seek His blessing through our obedience and faith.