Deutéronome - Caput 25

Deutéronome 25.1 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis Deutéronome 25.2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus Deutéronome 25.3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus Deutéronome 25.4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas Deutéronome 25.5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui Deutéronome 25.6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel Deutéronome 25.7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Deutéronome 25.8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere Deutéronome 25.9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui Deutéronome 25.10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati Deutéronome 25.11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius Deutéronome 25.12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia Deutéronome 25.13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus Deutéronome 25.14 nec erit in domo tua modius maior et minor Deutéronome 25.15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi Deutéronome 25.16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam Deutéronome 25.17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto Deutéronome 25.18 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum Deutéronome 25.19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris

Deutéronome : Caput 25

Justice and Ethics in Deuteronomy 25

Chapter 25 of the book of Deuteronomy addresses fundamental themes such as justice, dignity, and honesty. Through this sacred text, God establishes ethical principles that should guide our behavior in society. Topics covered include fair punishment, the treatment of draft animals, the law of levirate marriage, and the use of honest weights and measures.

God's Law and Its Applications

This chapter concludes with the command to destroy Amalek, emphasizing the importance of the practical application of divine law in various aspects of daily life. Deuteronomy 25 illustrates how these laws aim to promote a just and ethical society. Five Bible Passages Relating to Moral Themes We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the principles outlined in Deuteronomy 25: 1 Corinthians 9:9: "For in the law of Moses it is written, 'Do not muzzle the ox while it is threshing.' Is it perhaps the oxen that God cares about?" - The apostle Paul quotes Deuteronomy 25:4 to emphasize the support due to ministers of the gospel.

  • 1 Timothy 5:18: "For the Scripture says, 'Do not muzzle the ox while it is threshing,' and 'The laborer deserves his wages.'" - Paul again recalls Deuteronomy 25:4, applying it to the support of Church leaders.
  • Matthew 22:24: "Master, Moses said that if a man dies without leaving children, his brother must marry the widow and bear children for his brother." - The Sadducees refer to the law of levirate marriage, as mentioned in Deuteronomy 25:5-6.
  • Galatians 6:7: "Do not be deceived: God is not mocked. For whatever a man sows, that he will also reap." - This spiritual principle is an extension of the law of just weights and measures, according to Deuteronomy 25:13-16.
  • Romans 12:19: "Do not avenge yourselves, beloved, but commit your anger to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay,' says the Lord." - This verse contrasts with the law of vengeance against the Amalekites in Deuteronomy 25:17-19.
  • Let us reflect together on these teachings and how they can illuminate our path to a life in accordance with divine precepts.