Actus Apostolorum - Caput 5

Actus Apostolorum 5.1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum Actus Apostolorum 5.2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit Actus Apostolorum 5.3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri Actus Apostolorum 5.4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo Actus Apostolorum 5.5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Actus Apostolorum 5.6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt Actus Apostolorum 5.7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit Actus Apostolorum 5.8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti Actus Apostolorum 5.9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te Actus Apostolorum 5.10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum Actus Apostolorum 5.11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec Actus Apostolorum 5.12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis Actus Apostolorum 5.13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus Actus Apostolorum 5.14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum Actus Apostolorum 5.15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum Actus Apostolorum 5.16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes Actus Apostolorum 5.17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo Actus Apostolorum 5.18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica Actus Apostolorum 5.19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit Actus Apostolorum 5.20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius Actus Apostolorum 5.21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur Actus Apostolorum 5.22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt Actus Apostolorum 5.23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus Actus Apostolorum 5.24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret Actus Apostolorum 5.25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum Actus Apostolorum 5.26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur Actus Apostolorum 5.27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum Actus Apostolorum 5.28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius Actus Apostolorum 5.29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus Actus Apostolorum 5.30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno Actus Apostolorum 5.31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum Actus Apostolorum 5.32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi Actus Apostolorum 5.33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos Actus Apostolorum 5.34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri Actus Apostolorum 5.35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis Actus Apostolorum 5.36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum Actus Apostolorum 5.37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Actus Apostolorum 5.38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur Actus Apostolorum 5.39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi Actus Apostolorum 5.40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Actus Apostolorum 5.41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati Actus Apostolorum 5.42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

Actus Apostolorum : Caput 5

Reflections on Acts Chapter 5

Chapter 5 of the Book of Acts addresses the grave sin of Ananias and Sapphira, highlighting God's treatment of hypocrisy within the early church. This powerful account illustrates the divine judgment that falls on this lying couple, creating deep fear within the believing community.

Miracles and Persecutions

This chapter does not limit itself to condemning hypocrisy; it also testifies to the miracles performed by the apostles, the increasing persecution they endured, and the divine intervention that freed them from these trials. Acts 5 underscores the holiness of the Church and reminds us that opposition is an inevitable reality that believers must face.

Five Enlightening Bible Passages

To better understand the crucial principles of this dramatic chapter, let's consider five biblical passages that extend its message.

Joshua 7:1

"But the Israelites dealt treacherously with the holy things. Achan [...] took possession of certain holy things. Therefore, the anger of the Lord was kindled against Israel." » This verse echoes the sin of Ananias and Sapphira, reminding us that deceiving God has serious consequences.

2 Kings 5:25-27

“Gehazi replied, ‘Your servant has not gone anywhere.’ But Elisha said to him, [...] ‘It was not the time to accept money or clothing [...] Therefore, Naaman’s leprosy will affect you and your descendants forever.’” » The judgment pronounced on Ananias and Sapphira mirrors Gehazi's rebuke, emphasizing the seriousness of the lie.

Psalms 34:7

"The angel of the Lord encamps around those who fear him and delivers them. » The miraculous release of the apostles from prison, recorded in Acts 5:19, is a beautiful illustration of this divine promise.

Proverbs 29:1

"He who persists in error after many reproofs will be destroyed without warning and irreparably. » This proverb echoes Gamaliel's warning in Acts 5:38-39, calling us to reflect on the importance of listening to divine wisdom.

Daniel 6:10

"When Daniel heard that the decree had been issued, he went home to his room upstairs, where the windows overlooked Jerusalem. Three times a day, he knelt down and prayed, giving thanks to his God, as he usually did. » The apostles' persistence in preaching, even in the face of threats (Acts 5:42), recalls Daniel's exemplary faithfulness in prayer.

As we meditate on this chapter of Acts, we are called to remain vigilant in the face of hypocrisy, to embrace the holiness of our faith, and to persevere in the truth, even in the midst of opposition.