Actus Apostolorum - Caput 2

Actus Apostolorum 2.1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco Actus Apostolorum 2.2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes Actus Apostolorum 2.3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum Actus Apostolorum 2.4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis Actus Apostolorum 2.5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt Actus Apostolorum 2.6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes Actus Apostolorum 2.7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt Actus Apostolorum 2.8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus Actus Apostolorum 2.9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam Actus Apostolorum 2.10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani Actus Apostolorum 2.11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei Actus Apostolorum 2.12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse Actus Apostolorum 2.13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti Actus Apostolorum 2.14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Actus Apostolorum 2.15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia Actus Apostolorum 2.16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel Actus Apostolorum 2.17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Actus Apostolorum 2.18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt Actus Apostolorum 2.19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi Actus Apostolorum 2.20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus Actus Apostolorum 2.21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit Actus Apostolorum 2.22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Actus Apostolorum 2.23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis Actus Apostolorum 2.24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo Actus Apostolorum 2.25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear Actus Apostolorum 2.26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe Actus Apostolorum 2.27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem Actus Apostolorum 2.28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua Actus Apostolorum 2.29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem Actus Apostolorum 2.30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius Actus Apostolorum 2.31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem Actus Apostolorum 2.32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus Actus Apostolorum 2.33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis Actus Apostolorum 2.34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis Actus Apostolorum 2.35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Actus Apostolorum 2.36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis Actus Apostolorum 2.37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres Actus Apostolorum 2.38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Actus Apostolorum 2.39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster Actus Apostolorum 2.40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava Actus Apostolorum 2.41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia Actus Apostolorum 2.42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus Actus Apostolorum 2.43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis Actus Apostolorum 2.44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia Actus Apostolorum 2.45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat Actus Apostolorum 2.46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis Actus Apostolorum 2.47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

Actus Apostolorum : Caput 2

Pentecost and the Outpouring of the Holy Spirit

Chapter 2 of the Acts of the Apostles recounts a fundamental event for the Christian faith: the outpouring of the Holy Spirit at Pentecost. This event marks a decisive turning point in the disciples' lives, transforming their timidity into boldness and their despair into hope. This essential text describes the coming of the Spirit, the gift of tongues, and the first preaching of the Apostle Peter, thus laying the foundations of the Church.

Through this outpouring, we witness the birth of the Church, with the conversion of 3,000 people, testifying to the power of the Holy Spirit. Chapter 2 introduces central themes such as the power of the Spirit, the bold proclamation of the Gospel, and the community life of believers. We invite you to meditate on five biblical passages that illustrate the transformative events of this crucial chapter.

1. Joel 2:28-32

In this passage, it is written: "And afterward I will pour out my Spirit on all peoples. Your sons and daughters will prophesy, the old will dream dreams, and the young will see visions." Peter quotes this prophecy in Acts 2:17-21 to explain the event of Pentecost, thus emphasizing the universality of the gift of the Spirit.

2. Psalms 16:8-11

This passage declares: "For you will not abandon me to the grave, nor will you allow your Holy One to suffer decay." Peter refers to this text in Acts 2:25-28 as a prophecy of Jesus' resurrection, thus affirming Christ's victory over death.

3. Psalm 110:1

The psalm says: "The Lord said to my Lord, 'Sit at my right hand until I make your enemies a footstool for your feet.'" Peter uses this psalm in Acts 2:34-35 to argue for the exaltation of Jesus, affirming his divine authority.

4. Ezekiel 36:26-27

In this passage, God promises: "I will give you a new heart and put a new spirit within you; I will take away your heart of stone and give you a heart of flesh." This promise of the Spirit is fulfilled at the event of Pentecost, as described in Acts 2, revealing the inner transformation of believers.

5. Isaiah 44:3

Isaiah prophesies: "For I will pour water on the thirsty land, and streams on the dry land; I will pour my Spirit on your descendants and my blessing on your children." This promise is also fulfilled in the outpouring of the Spirit at Pentecost, confirming God's commitment to his people.

Meditating on these passages, we are invited to reflect on the transformative power of the Holy Spirit in our lives, to embrace the mission of the Church, and to live in community in love and faith. May this Pentecostal event inspire us to be ardent witnesses to the Gospel.