Actes des Apôtres - Caput 10

Actes des Apôtres 10.1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica Actes des Apôtres 10.2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper Actes des Apôtres 10.3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli Actes des Apôtres 10.4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei Actes des Apôtres 10.5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus Actes des Apôtres 10.6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare Actes des Apôtres 10.7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant Actes des Apôtres 10.8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen Actes des Apôtres 10.9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam Actes des Apôtres 10.10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus Actes des Apôtres 10.11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram Actes des Apôtres 10.12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli Actes des Apôtres 10.13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca Actes des Apôtres 10.14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum Actes des Apôtres 10.15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris Actes des Apôtres 10.16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum Actes des Apôtres 10.17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam Actes des Apôtres 10.18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium Actes des Apôtres 10.19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te Actes des Apôtres 10.20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos Actes des Apôtres 10.21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis Actes des Apôtres 10.22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Actes des Apôtres 10.23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum Actes des Apôtres 10.24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis Actes des Apôtres 10.25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit Actes des Apôtres 10.26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum Actes des Apôtres 10.27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant Actes des Apôtres 10.28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem Actes des Apôtres 10.29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me Actes des Apôtres 10.30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait Actes des Apôtres 10.31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei Actes des Apôtres 10.32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare Actes des Apôtres 10.33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino Actes des Apôtres 10.34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus Actes des Apôtres 10.35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi Actes des Apôtres 10.36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus Actes des Apôtres 10.37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes Actes des Apôtres 10.38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Actes des Apôtres 10.39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno Actes des Apôtres 10.40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri Actes des Apôtres 10.41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis Actes des Apôtres 10.42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Actes des Apôtres 10.43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum Actes des Apôtres 10.44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum Actes des Apôtres 10.45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est Actes des Apôtres 10.46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum Actes des Apôtres 10.47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Actes des Apôtres 10.48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

Actes des Apôtres : Caput 10

The Conversion of Cornelius: A Turning Point in Church History

Chapter 10 of the Book of Acts reveals a crucial moment in Christian history: the conversion of Cornelius. This passage illustrates how God opens the door of the Gospel to the Gentiles. Through the visions of Peter and Cornelius, as well as their encounter, we witness the outpouring of the Holy Spirit upon the Gentiles. This chapter marks a fundamental turning point, breaking down the ethnic barriers that divided humanity.

Key Themes of Acts 10

In this chapter, we discover essential themes such as the impartiality of God and the universality of the Gospel. The mission of the Church thus extends to all peoples, and we invite you to delve deeper into five biblical passages that resonate with the revolutionary themes of Acts 10.

Correlated Bible Passages

Leviticus 11:1-47: This chapter deals with the dietary laws of Israel. Peter's vision in Acts 10 directly challenges these laws, symbolizing the inclusion of Gentiles in God's plan.

Isaiah 56:3, 6-7: "Let not the foreigner who joins himself to the Lord say, 'The Lord will surely separate me from his people.'" This prophecy of Isaiah anticipates the inclusion of Gentiles, a fulfillment that begins to be realized in Acts 10.

Matthew 8:5-13: The story of the centurion whose faith impressed Jesus mirrors Cornelius's situation. Like this centurion, Cornelius is a man of faith whose commitment is honored by God.

Ephesians 2:14-16: "For he is our peace, who has made us one and destroyed the barrier, the wall of hostility." This passage underscores the theology of reconciliation between Jews and Gentiles, a process that begins with Acts 10.

Galatians 3:28: "There is neither Jew nor Greek, neither slave nor free, neither male nor female; for all are one in Christ Jesus." This verse summarizes the new reality that emerges through Cornelius's conversion, unifying all believers in Christ.

Conclusion

Cornelius's conversion, as recounted in Acts 10, is much more than just a story of personal transformation. It represents a divine opening to the universality of the Gospel, a call for all peoples to come together in faith. As we meditate on these passages, we are invited to consider our own role in this mission of inclusion and brotherly love.