2 Samuel - Caput 16

2 Samuel 16.1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 Samuel 16.2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto 2 Samuel 16.3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei 2 Samuel 16.4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex 2 Samuel 16.5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat 2 Samuel 16.6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant 2 Samuel 16.7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 2 Samuel 16.8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es 2 Samuel 16.9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius 2 Samuel 16.10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit 2 Samuel 16.11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini 2 Samuel 16.12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna 2 Samuel 16.13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens 2 Samuel 16.14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi 2 Samuel 16.15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo 2 Samuel 16.16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex 2 Samuel 16.17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo 2 Samuel 16.18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo 2 Samuel 16.19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi 2 Samuel 16.20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus 2 Samuel 16.21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum 2 Samuel 16.22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 2 Samuel 16.23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

2 Samuel : Caput 16

Reflections on 2 Samuel 16 Chapter 16 of the book of 2 Samuel immerses us in the poignant story of King David's flight. This pivotal moment in his life illustrates how various characters react to the impending crisis. Through David's encounters with Ziba and Shimei, as well as Absalom's maneuvers in Jerusalem, this text reminds us of essential themes such as slander, humility, and the challenges inherent in leadership in times of turmoil. A key figure in this chapter is Ahithophel, a counselor whose wisdom is often compared to the word of God. Through his counsel, we perceive the importance of wisdom and discernment in times of crisis. Let's consider together five biblical passages that shed light on the timeless spiritual principles this chapter offers us.

Psalms 3:1-2

"O Lord, how my enemies have multiplied! Many have risen up against me! Many say of me, 'There is no salvation for him in God.'"

This psalm, attributed to David as he fled from Absalom, resonates deeply with the events of 2 Samuel 16, where David faces adversity and betrayal.

Proverbs 26:2

"Like the sparrow in its wanderings, like the swallow in its flights, so a curse without cause will not be accomplished."

This proverb reminds us that curses, such as those pronounced by Shimei against David in 2 Samuel 16:5-14, have no basis if they are not justified.

Romans 12:19

“Do not avenge yourselves, beloved, but leave room for the wrath of God, for it is written: ‘Vengeance is mine;’” I will repay, says the Lord."

This verse illustrates David's attitude, choosing not to seek revenge on Shimei in 2 Samuel 16:11-12, but rather to trust in divine justice.

Matthew 5:44

"But I say to you, love your enemies and pray for those who persecute you."

David's behavior toward Shimei in 2 Samuel 16 anticipates this fundamental teaching of Jesus, calling us to love and pray for those who harm us.

1 href="1PE_2_23.html" target="_blank">Peter 2:23

"When he was angry, he did not respond with anger; when he was oppressed, he would not utter threats, but would submit to the one who judges righteously."

David's response to Shimei's curses in 2 Samuel 16 perfectly illustrates this attitude described by the apostle Peter, inviting us to patience and submission in the face of injustice.

Through these reflections, we are invited to meditate on our own response to trials and injustices, following the example of faith and wisdom shown to us by these biblical figures.