2 Samuel - Caput 15

2 Samuel 15.1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum 2 Samuel 15.2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus 2 Samuel 15.3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 2 Samuel 15.4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 2 Samuel 15.5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum 2 Samuel 15.6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel 2 Samuel 15.7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron 2 Samuel 15.8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino 2 Samuel 15.9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron 2 Samuel 15.10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron 2 Samuel 15.11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes 2 Samuel 15.12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom 2 Samuel 15.13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom 2 Samuel 15.14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii 2 Samuel 15.15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui 2 Samuel 15.16 egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum 2 Samuel 15.17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo 2 Samuel 15.18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem 2 Samuel 15.19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo 2 Samuel 15.20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem 2 Samuel 15.21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus 2 Samuel 15.22 et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo 2 Samuel 15.23 omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum 2 Samuel 15.24 venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate 2 Samuel 15.25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum 2 Samuel 15.26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se 2 Samuel 15.27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum 2 Samuel 15.28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi 2 Samuel 15.29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi 2 Samuel 15.30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans 2 Samuel 15.31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine 2 Samuel 15.32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite 2 Samuel 15.33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri 2 Samuel 15.34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Samuel 15.35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus 2 Samuel 15.36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis 2 Samuel 15.37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem

2 Samuel : Caput 15

Reflection on 2 Samuel Chapter 15 Chapter 15 of the book of 2 Samuel plunges us into the heart of a tumultuous period in Israel's history, marked by Absalom's rebellion against his father, King David. This story highlights the dangers of excessive ambition and betrayal within family and power. Through his political maneuvering, Absalom declares himself king, leading David into a desperate flight from Jerusalem. This chapter explores crucial themes such as loyalty, usurpation, and the fragility of human power, while revealing David's unwavering faith in the midst of adversity.

Scripture Meditation

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the powerful themes of this dramatic chapter:

Proverbs 16:28

"The wicked stir up discord, and gossip drives away good friends." This proverb perfectly illustrates Absalom's actions, as he stirs up dissension against his father, King David.

Proverbs 30:17

"The eyes of those who mock their father and despise their mother will be plucked out by the ravens of the valley and devoured by the young vultures." This verse reflects Absalom's rebellion and the tragic consequences of his disregard for parental authority.

Psalms 3:1-2

"O Lord, how many are my adversaries! Many are those who rise up against me! Many are those who say of me, 'God will not deliver him!'" This psalm, traditionally associated with David's flight, expresses his distress at the growing opposition he faces.

Proverbs 19:26

"He who robs his father and drives out his mother is a son who brings shame and dishonor." This passage depicts Absalom's actions as he attempts to usurp his father's throne, illustrating the shame his rebellion brings.

Romans 13:1

"Everyone must submit to the governing authorities, for there is no authority except from God; the authorities that exist have been established by him." This New Testament principle contrasts with Absalom's rebellion against David's legitimate authority, reminding us of the importance of respecting divinely established structures.

As we meditate on these passages, let us consider how we can apply these teachings to our own lives, cultivating loyalty, respect, and faith, even in the face of adversity.