2 Chroniques - Caput 36

2 Chroniques 36.1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem 2 Chroniques 36.2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem 2 Chroniques 36.3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri 2 Chroniques 36.4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum 2 Chroniques 36.5 viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo 2 Chroniques 36.6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem 2 Chroniques 36.7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo 2 Chroniques 36.8 reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo 2 Chroniques 36.9 octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini 2 Chroniques 36.10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem 2 Chroniques 36.11 viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem 2 Chroniques 36.12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini 2 Chroniques 36.13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel 2 Chroniques 36.14 sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 2 Chroniques 36.15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo 2 Chroniques 36.16 at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio 2 Chroniques 36.17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius 2 Chroniques 36.18 universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem 2 Chroniques 36.19 incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt 2 Chroniques 36.20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum 2 Chroniques 36.21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni 2 Chroniques 36.22 anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens 2 Chroniques 36.23 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat

2 Chroniques : Caput 36

The End of the Kingdom of Judah according to 2 Chronicles 36

Chapter 36 of the book of 2 Chronicles describes the tragic end of the Kingdom of Judah and the irreversible consequences of the persistent rejection of God. This dramatic account highlights the last kings of Judah, the destruction of Jerusalem, and the subsequent Babylonian exile. Through this text, we discover themes of divine judgment, the consequences of continued disobedience, and God's faithfulness to His promises.

Although this chapter depicts dark events, it ends on a hopeful note with the decree of Cyrus, king of Persia, announcing the return of the exiles. We invite you to consider five biblical passages that shed light on the crucial themes of this final chapter.

Jeremiah 22:24-30

"As I live," declares the Lord, "if you, Jehoiachin, son of Jehoiakim, king of Judah, were a signet ring on my right finger, I would tear it off. [...] None of his descendants will be able to sit on the throne of David or rule in Judah." This prophetic passage from Jeremiah refers to King Jehoiachin, mentioned in 2 Chronicles 36, announcing the end of the royal line of Judah.

Daniel 1:1-2

"In the third year of Jehoiakim king of Judah, Nebuchadnezzar king of Babylon came to Jerusalem and besieged it. And the Lord delivered Jehoiakim king of Judah into his hand, along with certain vessels of the temple of God." This passage provides additional details about the beginning of the Babylonian exile, enriching the account in 2 Chronicles 36.

Jeremiah 25:11

"All this land will become a desolate waste, and these nations will serve the king of Babylon seventy years." This prophecy of Jeremiah relates directly to the Babylonian exile described in 2 Chronicles 36, predicting its duration and devastating impact on God's people.

Ezra 1:1-3

"In the first year of Cyrus king of Persia, that the word of the Lord which had been spoken by Jeremiah might be fulfilled, the Lord stirred up the spirit of Cyrus king of Persia, and he caused these things to be proclaimed throughout his kingdom." This passage connects directly to the end of 2 Chronicles 36, showing the fulfillment of the prophecy and the beginning of the return from exile, a promise of restoration for God's people.

Lamentations 1:1

"How lonely is this city, though it be crowded! She is become like a widow, great among the nations!" This lament over the fall of Jerusalem is directly linked to the events described in 2 Chronicles 36, expressing the grief and desolation caused by the exile, but also a call to repentance and reflection on God's faithfulness.

Meditating on these passages, we are invited to reflect on our own relationship with God, to recognize the consequences of our actions, and to remember that, even in the darkest times, God remains faithful to His promises.