2 Chroniques - Caput 35

2 Chroniques 35.1 fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi 2 Chroniques 35.2 et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini 2 Chroniques 35.3 Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel 2 Chroniques 35.4 et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius 2 Chroniques 35.5 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas 2 Chroniques 35.6 et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Chroniques 35.7 dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia 2 Chroniques 35.8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos 2 Chroniques 35.9 Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos 2 Chroniques 35.10 praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium 2 Chroniques 35.11 et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 2 Chroniques 35.12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Chroniques 35.13 et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi 2 Chroniques 35.14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis 2 Chroniques 35.15 porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos 2 Chroniques 35.16 omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae 2 Chroniques 35.17 feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus 2 Chroniques 35.18 non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem 2 Chroniques 35.19 octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est 2 Chroniques 35.20 postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosias 2 Chroniques 35.21 at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te 2 Chroniques 35.22 noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo 2 Chroniques 35.23 ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de proelio quia oppido vulneratus sum 2 Chroniques 35.24 qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 2 Chroniques 35.25 Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus 2 Chroniques 35.26 reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt Domini 2 Chroniques 35.27 opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

2 Chroniques : Caput 35

Josiah's Passover and His Legacy

Chapter 35 of the book of 2 Chronicles immerses us in a significant period in Israel's history, highlighting the Passover celebration during the reign of Josiah, while also revealing the tragic circumstances of his death. This moving text invites us to reflect on how a leader can leave a lasting legacy among his people.

The Passover Celebration

This chapter describes a grand Passover celebration, highlighting Josiah's devotion to God and the importance of national celebrations in the spiritual life of the people. Josiah's Passover is remarkable because it marks a return to roots and traditions, and is described as unparalleled since the time of the judges.

Essential Themes

Themes that emerge from this narrative include Josiah's generosity, the need to turn to God with a pure heart, and the mysteries of God's ways that guide history. The chapter invites us to consider how faith and celebration can strengthen community while honoring God.

Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the timeless lessons of this chapter, we invite you to meditate on five illuminating Bible passages:

By meditating on these passages, we can better appreciate Josiah's spiritual legacy and how his life and death continue to inspire our faith today.