2 Chroniques - Caput 30

2 Chroniques 30.1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 Chroniques 30.2 inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo 2 Chroniques 30.3 non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem 2 Chroniques 30.4 placuitque sermo regi et omni multitudini 2 Chroniques 30.5 et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est 2 Chroniques 30.6 perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum 2 Chroniques 30.7 nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 2 Chroniques 30.8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Chroniques 30.9 si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Chroniques 30.10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 2 Chroniques 30.11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Chroniques 30.12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini 2 Chroniques 30.13 congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo 2 Chroniques 30.14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron 2 Chroniques 30.15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Chroniques 30.16 steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum 2 Chroniques 30.17 eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino 2 Chroniques 30.18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 2 Chroniques 30.19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 2 Chroniques 30.20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo 2 Chroniques 30.21 feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant 2 Chroniques 30.22 et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 2 Chroniques 30.23 placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio 2 Chroniques 30.24 Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Chroniques 30.25 et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda 2 Chroniques 30.26 factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat 2 Chroniques 30.27 surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli

2 Chroniques : Caput 30

Passover Celebration under Hezekiah

Chapter 30 of 2 Chronicles presents us with a defining moment in Israel's history: the celebration of Passover under the reign of King Hezekiah. This invitation to spiritual unity is a powerful call to purification and joy, illustrating how a people can come together around a common faith.

A Call to Repentance and Joy

Hezekiah, in his wisdom, invites all Israel to gather in Jerusalem to celebrate Passover. This moving text underlines not only the necessity of repentance, but also the importance of renewing the covenant with God. The celebration is marked by authentic joy, reflecting true worship.

Divine Grace at the Heart of Human Imperfection

Chapter 30 also highlights the grace of God manifested in the face of our imperfections. Through this story, we are invited to explore biblical passages that reveal the eternal principles of this sacred celebration.

Enlightening Bible Passages

The following verses enrich our understanding of the foundations of Passover and the call to spiritual communion:

Meditating on these passages, we are invited to reflect on our own spiritual journey, seek unity, and celebrate our faith in God together. May the grace of the Lord accompany us in this process of returning to him.