2 Chroniques - Caput 29

2 Chroniques 29.1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 Chroniques 29.2 fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius 2 Chroniques 29.3 ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas 2 Chroniques 29.4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 2 Chroniques 29.5 dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario 2 Chroniques 29.6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum 2 Chroniques 29.7 cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel 2 Chroniques 29.8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 2 Chroniques 29.9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus 2 Chroniques 29.10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae 2 Chroniques 29.11 filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum 2 Chroniques 29.12 surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha 2 Chroniques 29.13 at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias 2 Chroniques 29.14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel 2 Chroniques 29.15 congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei 2 Chroniques 29.16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras 2 Chroniques 29.17 coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 2 Chroniques 29.18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 2 Chroniques 29.19 cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini 2 Chroniques 29.20 consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini 2 Chroniques 29.21 obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini 2 Chroniques 29.22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem 2 Chroniques 29.23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos 2 Chroniques 29.24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato 2 Chroniques 29.25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius 2 Chroniques 29.26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas 2 Chroniques 29.27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 2 Chroniques 29.28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 2 Chroniques 29.29 cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt 2 Chroniques 29.30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt 2 Chroniques 29.31 Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 2 Chroniques 29.32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos 2 Chroniques 29.33 sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia 2 Chroniques 29.34 sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes 2 Chroniques 29.35 fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 2 Chroniques 29.36 laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat

2 Chroniques : Caput 29

The Reign of Hezekiah and Spiritual Awakening

Chapter 29 of the book of 2 Chronicles takes us back to the beginning of the reign of Hezekiah, a king of Judah whose piety and devotion to God sparked a true spiritual awakening among the people. This inspiring text reveals the reopening and cleansing of the temple, the restoration of the priesthood, and the renewal of worship. Through these actions, we discover essential themes such as national repentance, spiritual restoration, and the importance of consecrated leadership.

The Importance of Worship in National Life

The events narrated in 2 Chronicles 29 underscore the crucial role of worship in national life. Worship, as the bond between God and His people, is a source of renewal and restoration. Through Hezekiah's actions, we are invited to reflect on the importance of returning to God and how a godly leader can inspire profound change within the community.

Biblical Passages Correlating with the Themes of 2 Chronicles 29

We invite you to consider five biblical passages that resonate with the transformative themes of this invigorating chapter:

1. 2 Kings 18:1-3

"In the third year of Hoshea son of Elah, king of Israel, Hezekiah son of Ahaz, king of Judah, began to reign. He was twenty-five years old when he began to reign, and he reigned twenty-nine years in Jerusalem. [...] He did what was pleasing to the Lord, just as his ancestor David had done."

This passage offers a parallel perspective on the beginning of Hezekiah's reign, emphasizing his commitment to following God's will.

2. Psalm 69:9

"For zeal for your house consumes me, and the reproaches of those who reproach you fall upon me."

This psalm illustrates Hezekiah's zeal to cleanse and restore the temple, a task he undertook with passion and determination.

3. Malachi 3:1

"See, I will send my messenger, who will prepare the way before me. And suddenly the Lord, whom you seek, will come to his temple; the messenger of the covenant, the one you long for, will come, says the Lord of hosts."

This prophetic verse echoes the actions of Hezekiah, who prepared the temple for proper worship, thus anticipating the coming of the Lord.

4. Leviticus 4:13-14

"If the whole community of Israel sins unintentionally and does what the Lord has forbidden in one of his commandments, even if the community is unaware of it, they will be guilty. When the sin they have committed is discovered, the congregation shall offer a bull as a sin offering and bring it before the tent of meeting."

These verses describe the type of sin offering Hezekiah offered, thus marking a return to repentance and spiritual cleansing.

5. 1 Chronicles 25:1

"David, along with the commanders of the army, set apart certain of the sons of Asaph, Heman, and Jeduthun, to serve in the ministry of prophecy, accompanied by harps, lyres, and cymbals. Here is a list of the men who performed this service:"

This verse provides the context for the restoration of temple music, a vital element of worship that was revitalized under Hezekiah.

Through these reflections, we are encouraged to turn to God, seek the purification of our hearts, and revive our worship as a community, following Hezekiah's example. May his example inspire us to live our faith with zeal and determination.