1 Samuel - Caput 1

1 Samuel 1.1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 1 Samuel 1.2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi 1 Samuel 1.3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini 1 Samuel 1.4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 1 Samuel 1.5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 1 Samuel 1.6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 1 Samuel 1.7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum 1 Samuel 1.8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii 1 Samuel 1.9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini 1 Samuel 1.10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter 1 Samuel 1.11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius 1 Samuel 1.12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius 1 Samuel 1.13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 1 Samuel 1.14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades 1 Samuel 1.15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 1 Samuel 1.16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens 1 Samuel 1.17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum 1 Samuel 1.18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 1 Samuel 1.19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus 1 Samuel 1.20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 1 Samuel 1.21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum 1 Samuel 1.22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 1 Samuel 1.23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte 1 Samuel 1.24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus 1 Samuel 1.25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli 1 Samuel 1.26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 1 Samuel 1.27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum 1 Samuel 1.28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

1 Samuel : Caput 1

The Prophecy of Samuel: A Story of Faith and Prayer

Chapter 1 of 1 Samuel immerses us in the moving story of Samuel, a tale that illustrates how God answers fervent prayer. This text reveals Hannah's anguish, her desperate plea for a son, and Samuel's miraculous birth. Through this narrative, we discover profound themes such as persistent faith, the power of prayer, and devotion to God.

Key figures, such as Eli, are not simply passing figures; they set the stage for Samuel's emergence as a prophet and judge of Israel. This episode invites us to reflect on the importance of prayer and divine support in times of distress.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the themes present in this inspiring chapter, let's explore five biblical passages that resonate with Hannah's story:

Luke 1:46-48

"Then Mary said, My soul magnifies the Lord, and my spirit rejoices in God my Savior, because he has considered the lowliness of his servant. From now on, all generations will call me blessed."

Mary's song echoes Hannah's in 1 Samuel 1, revealing a moving parallel between these two women who miraculously conceived.

Hebrews 11:6

"Without faith it is impossible to please God, for he who comes to him must believe that he exists and that he rewards those who earnestly seek him. »

Hannah's faith, seeking God in her affliction, illustrates this principle and shows that she was rewarded for her perseverance.

Philippians 4:6-7

“Do not be anxious about anything, but in everything, by prayer and supplication, with thanksgiving, present your requests to God. And the peace of God, which surpasses all understanding, will guard your hearts and minds in Christ Jesus.” »

Hannah's fervent prayer in 1 Samuel 1 highlights the need to bring our concerns to God through prayer.

James 5:16

"Therefore, confess your sins to one another and pray for one another. The prayer of a righteous person is powerful and effective." »

Hannah's effective prayer demonstrates the power of fervent prayer and the impact it can have in the life of a believer.

Galatians 4:27

"For it is written: Rejoice, you barren one who never bore children; shout for joy, you who have never given birth; For the deserted woman has more children than the one who has a husband."

This verse, which quotes Isaiah, reflects the situation of Hannah, who, despite her barrenness, rejoices in finally having a son thanks to divine grace.

Meditating on these passages, we are called to renew our faith and engage in sincere prayer, following the example of Hannah, who demonstrated unwavering resilience in the face of trials.