1 Rois - Caput 22

1 Rois 22.1 transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel 1 Rois 22.2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel 1 Rois 22.3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae 1 Rois 22.4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad 1 Rois 22.5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini 1 Rois 22.6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis 1 Rois 22.7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum 1 Rois 22.8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex 1 Rois 22.9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla 1 Rois 22.10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum 1 Rois 22.11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam 1 Rois 22.12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 1 Rois 22.13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona 1 Rois 22.14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar 1 Rois 22.15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 1 Rois 22.16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 1 Rois 22.17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace 1 Rois 22.18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum 1 Rois 22.19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris 1 Rois 22.20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 1 Rois 22.21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 1 Rois 22.22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 1 Rois 22.23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum 1 Rois 22.24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 1 Rois 22.25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris 1 Rois 22.26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech 1 Rois 22.27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace 1 Rois 22.28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 1 Rois 22.29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad 1 Rois 22.30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum 1 Rois 22.31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum 1 Rois 22.32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat 1 Rois 22.33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo 1 Rois 22.34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 1 Rois 22.35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 1 Rois 22.36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam 1 Rois 22.37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria 1 Rois 22.38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat 1 Rois 22.39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel 1 Rois 22.40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo 1 Rois 22.41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel 1 Rois 22.42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai 1 Rois 22.43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini 1 Rois 22.44 verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 1 Rois 22.45 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel 1 Rois 22.46 reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 1 Rois 22.47 sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra 1 Rois 22.48 nec erat tunc rex constitutus in Edom 1 Rois 22.49 rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber 1 Rois 22.51 dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo 1 Rois 22.52 Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis 1 Rois 22.53 et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 1 Rois 22.54 servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius

1 Rois : Caput 22

Prophecy and Politics in 1 Kings 22

Chapter 22 of the Book of Kings plunges us into King Ahab's final conflict, a decisive moment in Israel's history. This crucial text explores the alliance between Ahab and King Jehoshaphat, as well as the confrontation with the false prophets. Micah's prophecy, foretelling Israel's defeat, highlights profound themes such as divine truth versus human flattery, the consequences of disobedience, and the fulfillment of divine prophecies. Ahab's death marks the end of a turbulent era for the people of Israel.

We invite you to meditate on five biblical passages that reflect the eternal principles revealed in this pivotal chapter.

2 Chronicles 18:18-22

In this passage, Micah declares: "Hear the word of the Lord: I saw the Lord sitting on his throne, and all the host of heaven on his right hand and on his left. And the Lord said, 'Who will deceive Ahab king of Israel, so that he will fight against Ramoth Gilead and die there?'" » This parallel account from 2 Chronicles enriches our understanding of Micah's vision, highlighting the profound nature of prophecy.

Amos 3:7

"Surely the Sovereign Lord does nothing without revealing his plan to his servants, the prophets." This verse underscores the essential role of prophets, like Micah, who communicated the divine plan to kings who were often deaf to God's warnings.

Proverbs 16:25

"There is a way that seems right to a man, but the end of it leads to death. » This proverb evokes Ahab's decision to go into battle, despite the warnings of the prophet Micah, illustrating the dangers of ignoring divine wisdom.

Jeremiah 23:16

"Thus says the Lord of hosts: 'Do not listen to the prophesying of the prophets; they fill them with false hopes. They speak of visions from their own minds, not from the mouth of the Lord. » This verse resonates particularly in the context of 1 Kings 22, where Ahab chooses to listen to false prophets, preferring pleasant messages to the truth revealed by Micah.

Ephesians 6:12

"For our struggle is not against people, but against the powers and authorities, against the rulers of the darkness of this world, against the spiritual forces of evil in the heavenly regions." This New Testament passage reminds us that behind earthly events, there is a spiritual battle, a reality that Micah highlights in his prophecy.

Meditating on these passages, we are invited to reflect on our own relationship with divine truth and to consider the consequences of our choices in the face of God's warnings. May our hearts be open to the wisdom and light that His word offers us.