1 Rois - Caput 6

1 Rois 6.1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 1 Rois 6.2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine 1 Rois 6.3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi 1 Rois 6.4 fecitque in templo fenestras obliquas 1 Rois 6.5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu 1 Rois 6.6 tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi 1 Rois 6.7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur 1 Rois 6.8 ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium 1 Rois 6.9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis 1 Rois 6.10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis 1 Rois 6.11 et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens 1 Rois 6.12 domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum 1 Rois 6.13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel 1 Rois 6.14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam 1 Rois 6.15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis 1 Rois 6.16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum 1 Rois 6.17 porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi 1 Rois 6.18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete 1 Rois 6.19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini 1 Rois 6.20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro 1 Rois 6.21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis 1 Rois 6.22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro 1 Rois 6.23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis 1 Rois 6.24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem 1 Rois 6.25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin 1 Rois 6.26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus 1 Rois 6.27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 1 Rois 6.28 texit quoque cherubin auro 1 Rois 6.29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes 1 Rois 6.30 sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus 1 Rois 6.31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque 1 Rois 6.32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro 1 Rois 6.33 fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos 1 Rois 6.34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur 1 Rois 6.35 et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam 1 Rois 6.36 et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri 1 Rois 6.37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio 1 Rois 6.38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

1 Rois : Caput 6

The Construction of Solomon's Temple: A Reflection on the Glory of God

Chapter 6 of the Book of Kings immerses us in the majestic construction of Solomon's Temple, an architectural feat that reflects the splendor and grandeur of God. Through precise details regarding the Temple's dimensions, materials, and design, this account highlights the importance of the Holy of Holies, the most sacred place where the divine presence resides.

The Precision and Beauty of the Work

This passage reminds us not only of the precision of God's instructions, but also of the beauty of this structure, a symbol of the covenant between God and his people. The chapter emphasizes God's promise to dwell among us, thus strengthening the spiritual bond that unites the faithful to their Creator.

The Time of Construction and Divine Instructions

1 Kings 6 also discusses the duration of construction and the divine instructions received by Solomon. It is essential to understand that every aspect of this project was guided by the hand of God, making it a living testimony to His commitment to His people.

Correlated Bible Passages

To deepen our understanding of the themes of worship and the divine presence, let's explore five biblical passages that enrich our reflection on Solomon's Temple.

2 Chronicles 3:1

"So Solomon began to build the temple of the Lord at Jerusalem on Mount Moriah, where the Lord appeared to his father David. It was at the place David had prepared, at the threshing floor of Araunah the Jebusite. »

This verse provides additional context on the site chosen for construction, highlighting the historical and spiritual significance of the location.

Acts 7:47

“But Solomon built him a house.”

In this passage, Stephen refers to the construction of the Temple, thus confirming the importance of this achievement in salvation history.

Hebrews 9:24

“For Christ did not enter a temple made by men, the image of the true one; He has entered heaven itself, now to appear before God on our behalf."

This verse contrasts Solomon's earthly sanctuary with the true heavenly sanctuary, emphasizing the eternal nature of the redemption brought by Christ.

Ezekiel 41:4

"He measured its length, which was twenty cubits, and its width, which was also twenty cubits, in front of the main sanctuary. And he said to me, 'This is the Most Holy Place.' » »

Ezekiel here describes the Most Holy Place, echoing the dimensions mentioned in 1 Kings 6:20, which underscores the sacred importance of this space.

1 Peter 2:5

“You also, like living stones, are being built into a spiritual house to become a holy priesthood, offering spiritual sacrifices acceptable to God through Jesus Christ. »

This passage from Peter uses the metaphor of the Temple to remind believers of their role in God's plan, inviting them to become builders of a spiritual house.

Conclusion

The construction of Solomon's Temple is a pivotal event that reminds us of the majesty of God and His desire to dwell among His people. Through these biblical passages, we are invited to reflect on our own spiritual commitment and our place in this great edifice of faith. As believers, we are called to be living stones in God's house, offering our lives as a spiritual sacrifice for His glory.