1 Rois - Caput 5

1 Rois 5.1 Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum AEgypti offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus 1 Rois 5.2 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae et sexaginta cori farinae 1 Rois 5.3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 1 Rois 5.4 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen a Thaphsa usque ad Gazan et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 1 Rois 5.5 habitabatque Juda et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis 1 Rois 5.6 et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium et duodecim millia equestrium 1 Rois 5.7 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 1 Rois 5.8 hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi 1 Rois 5.9 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris 1 Rois 5.10 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et AEgyptiorum 1 Rois 5.11 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalcol et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 1 Rois 5.12 locutus est quoque Salomon tria millia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille 1 Rois 5.13 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum quae egreditur de pariete et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus 1 Rois 5.14 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus 1 Rois 5.15 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 1 Rois 5.17 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius 1 Rois 5.18 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus 1 Rois 5.19 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo 1 Rois 5.20 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii 1 Rois 5.21 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 1 Rois 5.22 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis 1 Rois 5.23 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae 1 Rois 5.24 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius 1 Rois 5.25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos 1 Rois 5.26 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo 1 Rois 5.27 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum 1 Rois 5.28 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione 1 Rois 5.29 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte 1 Rois 5.30 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus 1 Rois 5.31 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos 1 Rois 5.32 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

1 Rois : Caput 5

Preparations for the Construction of the Temple

The fifth chapter of the book of 1 Kings marks the beginning of essential preparations for the construction of the Temple. This pivotal moment in Israel's history is characterized by the way in which Solomon mobilized precious resources for this monumental undertaking.

Agreement between Solomon and Hiram

This fundamental text illustrates the agreement between Solomon and Hiram, king of Tyre, which enabled the acquisition of the necessary materials and skilled labor for the construction. This exchange demonstrates significant international cooperation, highlighting the importance of friendly ties and divine promises in the project of building a place of worship for God. Solomon's Diplomatic Skills 1 Kings 5 ​​also highlights Solomon's diplomatic skills. His ability to forge wise alliances is an example to all who aspire to serve with respect and harmony. We invite you to meditate on five biblical passages that enrich our understanding of the principles of dedication and preparation for divine service found in this crucial chapter.

Revealing Bible Passages

Proverbs 18:24

"Whoever has many friends can be ruined, but there is a friend who sticks closer than a brother." » This proverb illustrates the friendly alliance forged between Solomon and Hiram, a partnership that recalls the importance of strong relationships in achieving great works.

Ecclesiastes 4:9-10

"Company is better than alone, for the reward of two is greater. If one falls, a friend can help him up. But a poor man who falls and has no one to help him up!" » These verses reflect the close cooperation between Solomon and Hiram, a collaboration that made this ambitious project possible.

2 Chronicles 2:11-12

“Hiram king of Tyre wrote to Solomon, saying, ‘The Lord loves his people, and therefore he has made you king over them. » » This parallel passage underscores the positive and collaborative relationship between Solomon and Hiram, as described in 1 Kings 5, and reinforces the idea that God supports those who work for Him.

Amos 1:9

"Thus says the Lord: 'For three transgressions of Tyre and for four, I will not withhold punishment.' » » Although later, this verse refers to the importance of treaties of friendship, such as the one established between Solomon and Hiram, and reminds us of the importance of honoring our commitments.

Zechariah 14:16

“Then the survivors of all the nations that fought against Jerusalem will go up year by year to worship the King, the Lord of hosts, and to celebrate the Feast of Tabernacles. » This prophetic verse echoes the international cooperation seen in the construction of the Temple, foreshadowing the future worship of the nations in Jerusalem.

Conclusion

As we meditate on these passages, we discover valuable lessons about the importance of cooperation and commitment in our service to God. May we all be inspired by the example of Solomon and Hiram, and seek to build relationships that glorify the Lord.